Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/426

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


Eadem enim pagina legitur, centenaria autem et centenum vicenum, quibus assidue accipiunt, non minuuntur, sed augentur, Nec usufrequens est : videtur legendum Cen. id est centenaria, loco vocis illius Nec, litteris scilicet ordine inverse accipiendis, cum fortasse in manuscripto repertum fuerit Cen. hoc est centenaria, quod transcriptor transposuit et legendumr Nec, particula sensui magis, ut videbatur, accommodata perperam existimavit.

His emendationibus unam aut alteram duorum insignium locorum addam, quorum primus est apud Sextum Empyricum, alter apud Athenæum: Sextus ille[1] lib. 1. Pyrrhonianum hypotyposeon pag. 12, ostendere conatur quam variæ sint pro diversitate ætatum Phantasiae, παρὰ δὲ τὰς ἡλικίας, inquit, ὅτι ὁ αὐτὸς ἀὴρ τοῖς μὲν γέρουσι ψυχρὸς εἶναι δοκεῖ · τοῖς δὲ ἀκμάζουσιν, εὔκρατος. καὶ <τὸ> αὐτὸ βρῶμα τοῖς μὲν πρεσβυτάτοις ἀμαυρὸν φαίνεται, τοῖς δὲ ἀκμάζουσι κατακορὲς, καὶ φωνὴ <ὁμοίως> ἡ αὐτὴ τοῖς μὴν ἀμαυρὰ δοκεῖ τυγχάνειν, τοῖς δὲ ἐξάκουστος, id est, ut vertit Henricus Stephanus, Ex ætatibus autem quoniam idem ær senibus quidern frigidus esse videtur, aliis qui in ætatis flore[2] sunt, bene temperatus, et idem cibus, senibus quidem tenuis videtur, at iis qui florent ætate crassus ; eodem modo et vox eadem, aliis quidem depressa esse videtur, allis autem[3] alta ; at hujus loci elegantior sensus erit si legatur non βρῶμα sed χρῶμα, alioquin de sensu visus qui facilè maximam mutationem patitur, nullus hic foret sermo : præterea τὸ ἀμαυρὸν meliùs colori convenit quam cibo, et æque de colore ac de cibo dici potest τὸ κατακορὲς, sic apud Virgilium legimus, saturatas murice vestes[4] et hyali saturo fucata colore[5].

Nunc ad Athenaei locum transco; quis autem urbanissimi ilius

  1. Fermat s'est servi de l'édition greco-latine des Chouet, Orléans, 1621. Il faut lire pour la référence pag. 22, au lieu de page 12. La correction qu'il propose a été adoptée par Fabricius dans son édition greco-latine des Œuvres de Sextus Empiricus, page 28, note Z. Elle avait été egalement proposée par Saumaise.
  2. flore constituti sunt Samuel.
  3. vero Samuel.
  4. Cette expression est de Martial, VIII, 48.
  5. Géorgiques, IV, 335.