Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/397

Cette page n’a pas encore été corrigée

aut vt ipsius Diophanti verbis vtar, τὰ ἐν ἀρχῇ fere omnino pretermisit; Qualis autem Quantusque in Arithmeticis fuerit Diophantus, sat sciunt qui primis, vt dicitur, labris puram Logisticam gustauerunt; tredecim ille scripserat Arithmeticorum libros, quorum sex tantum extant, vnusque de numeris multangulis, reliqui vel temporis iniuria perierunt, aut alicubi forsan Thesauri instar ita seruantur, vt nullius videantur esse, dum publici juris fieri non possunt; meminit Diophanti Suidas in voce IHypathia, et Lucillius libro secundo Anthologi e capite vigesimo secundo Diophanti Astrologi recordatur; an vero Suidas et Lucillius de hoc eodemque loquantur, nihil comperti habemus; eum multi circa Neronis tempora vixisse putant, nec deest qui Antonino pio imperante eum floruisse leuibus fretus coniecturis suspicetur; illud audacter asserere licet, hoc Auctore nullum antiquiorem hactenus innotuisse, qui hane instaurauerit doctrinam, quam a Gr-ecis acceptam Arabes cum ipso Algebrœ nomine ad nos transmisisse existimantur; eximia vero Problemata quæ hoc opus complectitur, adeo humane mentis captum videntur superare, vt ad eorum explanationem indefesso Xylandri labore et miranda Bacheti sagacitate opus fuerit; duo illi fuere doctissimi horum librorum interpretes, nam vix eo nomine dignus est Gr'ecus Scholiastes; Bombellius verb in Algebra quam Italico sermone vulgauit, Diophanti questionibus suas permiscens, fidi interpretis partes non sustinuit; neque eo functus est munere subtilissimus Vieta qui peragrans auia Logistice loca, nec alterius inherens vestigiis, sua maluit in lucem proferre inuenta quam facem prœferre Diophanteis; quantum autem Analyticam vltra veteres terminos promouerit Parens meus, tuum erit, Erudite Lector, judicium; vtinam ipsius cœptis non obstitissent angustiæ temporis, et plura parantem mors heu nimium immatura nobis ilium non prseripuisset! plura procul dubio ex eodem fonte manassent, nec suis quedam istorum problematum demonstrationibus carerent; quin vero ipse eas penes se, et in scrinio, vt ita loquar, pectoris habuerit, turn aliæ lucubrationes, turn illius animi candor et modestia dubitare non sinunt; licet autem a tot tantisque viris laudatus Parens, a liberis absque