Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/336

Cette page n’a pas encore été corrigée

gulis rectis ad cissoidem similiter applicatas. Est autem, ex natura cissoidis,

ut VI ad IE, ita IE ad IP;

sed IE est tequalis rectis IH et HE sive HV: ergo est

ut IV ad summam rectarum ITH, HV, ita IE ad IP.

Sed, propter similitudinem triangulorum HVI, VMI, VNO, est

ut IV ad summam rectarum HI, HV,
ita recta NO ad summam rectarum NV, VO

ergo

ut NO sive KI est ad NV plus VO, ita est recta IE ad rectam IP.

Rectangulum igitur sub IP < in > IK æquatur rectangulo sub IE in NV plus rectangulo sub IE in VO.

Ex alia autem parte, est, ex natura cissoidis,

ut BG ad GE, ita GE ad GY;

sed GE est æqualis recta HE sive HB minus HG: ergo est

ut BG ad BH minus HG, ita GE ad GY.

Ut autem BG ad BH minus HG-, ita, propter similitudinem triangulorum, ex jam demonstratis,

recta QC sive GF est ad BC minus BQ,

ideoque rectangulum sub YG in GF wequabitur rectangulo sub GE in BC minus rectangulo sub GE in BQ.

Ex constructione auttem, quum recta HI, HG sint æquales, item re.cte KI, GF, patet reliquas æquari, nempe VN ipsi BC, VO ipsi BQ uncle patet duo rectangula correlativa, sub PT in IK et sub YG in GF sive in eamdem IK, wequalia esse rectangulis sub IE in NV, plus GE in BC sive LI in NV, plus IE in VO, minus GE in BQ sive in VO. Rectangula autem duo sub IE in NV et sub LI in NV equantur unico rectangulo sub diametro LE in NV; rectangulum vero IE in VO minus GE in VO