Page:Œuvres de Descartes, éd. Cousin, tome V.djvu/307

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

aux mêmes termes qu’elle fut dès lors divulguée :

A observator romanus ; B vertex loco observatoris incumbens ; C sol verus observatus ; AB planum verticale, in quo et oculus observatoris et sol observatus existunt, in quo et vertex loci B jacet, ideoque omnia per lineam verticalem AB repræsentantur ; in hanc enim totum planum verticale procumbit. Circa solem C apparuere duœ incompletœ irides eidem homocentricœ, diversicolores, quarum minor sive interior DEF plenior et perfectior fuit, curta tamen sive aperta a D ad F, et in perpetuo conatu sese claudendi stabat, et quandoque claudebat, sed mox denuo aperiebat ; altera, sed debilis, semper et vix conspicabilis fuit GHI, exterior et secundaria, variegata tamen et ipsa suis coloribus, sed admodum instabilis. Tertia et unicolor, eaque valde magna iris, fuit KLMN, tota alba quales sœpe visuntur in paraselenis circa lunam. Hæc fuit, arcus excentricus integer ab initio solis per medium incedens ; circa finem tamen ab M versus N debilis et lacer, imo quasi nullus. Cœterum in communibus circuli hujus intersectionibus cum iride exteriore GHI, emerserant duo parhelia non usque adeo perfecta, N et K, quorum hoc debilius, illud autem fortius et luculentius splendescebat. Amborum medius nitor œmulabatur solarem, sed latera coloribus iridis pingebantur ; neque rotundi ac prœcisi, sed inœquales et lacunosi ipsorum ambitus cernebantur. N, inquietum spec-