Page:Œuvres de Blaise Pascal, VIII.djvu/190

Cette page n’a pas encore été corrigée

174 ŒUVRES

tionis solutionein omni ex parte geometricè demon- stiatam profert, et simul cum hac solidâ demonstra- tione etiam superaddit calculum. Magnum sanè est inter utrumque discrimen quantum ad errores cal- culi attinet. Qui enim solutionem geometricè de- monstratam exhibet, nullum de sua solutione dubium relinquit, eique sequum est semper condonare erro- res calculi qui prsesenti demonstrationis luce eva- nescunt et corriguntur.

Alter verô qui nihil aliud quam calculum sine ullâ demonstratione porrigit, si erroneus sit, et nullam veram mensuram habeat, quid ei supererit unde pa- tefaciat se rem resolvisse ? An ^ sola falsitas repertae veritatis indicium est? Ut ergo ex demonstratione falsâ non ostenderetur detectam esse veritatem, sic et nec ex falso calculo ostenditur. Quod enim para- logismus est in demonstratione, hoc error calculi est in calculo solo, et demonstratione destituto. Nec aliter quis judicare potest se quaestionem resolvisse, nisi aut demonstrationem paralogismis purgatam, aut saltem calculum erroris expertem proferendo.

Et ideo, cùm apud me statuissem experiri ac certo^ [?] dignoscere quis futurus esset primus, qui qusestiones nostras absolveret, haec indicia flagitavi, ut intra praestitutum tempus, aut demonstratio ipsa, quantumvis compendiosa, aut saltem calculus illius quem designaveram casus, [prodiret] : quibus verbis

��1. L'édition originale donne : An non sola falsitas...; ce qui est une faute manifeste.

2. L'édition originale donne : circô.

�� �