Page:Œuvres de Blaise Pascal, VI.djvu/267

Cette page n’a pas encore été corrigée
251
SEIZIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION


Concil. Elvir. can. LII.

Si quis autem episcopum, vel presbyterum, aut diaconum, falsis criminibus appetivit, et probare non potuerit, nec in fine dandam ei communionem [p. 287].

Adrien. — Capitula 50 (d'après Nicole, note à la 15e Provinciale).

Qui in alterius famam in publico scripturam aut verba contumeliosa confinx erint, et repertus scripta non probaverit, flagelletur, et qui ea primus invenerit, rumpat, si non vult autoris facti causam incurrere [p. 287 sq.]

SAINT-BERNARD. — Serm. 24 super Cantica (édition de 1620, p. 633).

Omnis qui detrahit, primum quidem seipsum prodit vacuum charitate : deinde quid aliud detrahendo intendit, nisi ut is cui detrahit, veniat in odium vel contemptum ipsis apud quos detrahit? Ferit ergo charitatem in omnibus qui se audiunt, lingua maledica : et quantum in se est, necat funditus et extinguit : non solùm autem, sed et in absentibus universis ad quos volans verbum fortè per eos qui præsentes sunt pervenire contigerit. Vides quàm facilè et in brevi ingentem multitudinem animarum velociter currens sermo tabe malitiæ hujus inficere possit ? [p. 292].


E. — TEXTES SUR L'EUCHARISTIE


SAINT THOMAS. — Summa theologica.

Tertia pars, quæst. 76. art. 5. Conclusio : Cum Christus sit in hoc sacramento, non per modum quantitatis dimensivæ, sed per modum substantiæ, non est in eo sicut in loco : sed eo modo quo substantia à dimensionibus continetur.... unde nullo modo corpus Christi est in hoc sacramento localiter [p. 292]


Concile de Trente. — Sessio XIII. can. 3.

Si quis negaverit, in venerabili Sacramento Eucharistiæ sub unaquaque specie, et sub singulis cujusque speciei partibus, separatione facta, totum Christum contineri; anathema sit.