Page:Œuvres de Blaise Pascal, VI.djvu/145

Cette page n’a pas encore été corrigée

QUATORZIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 129

non permittunt, quia illicitum censent, contra furem diurnum, etiam cum morte invasoris, si necessum fuerit, sua defendere: sed quia supponunt, furem de die facile posse capi, ac citra sanguinis effusionem sublata bona recuperari. Quae cautela servanda est etiam in fure nocturno, qui si capi potest, mactandus, vel mutilandus non est [p. 147.]

C. — TEXTES RECUEILLIS PAR HERMANT

Textes sur l’homicide tirés de la « Collection de M. Hermant » (manuscrit autographe).

Concil. Ancyr. can. XXII.

Ex interpr. Dionysii Exigui.

Qui voluntarié homicidium fecerint, pœnitentiae quidem jugiter se submittant : perfectionem vero circa exitum vitae consequantur (Greg. 22. 3. 4. 5. 6.).

Zachari P. P. Ep. VII ad Pippinum, Episcopos, Abbates, etc.

XXIV. De his qui homicidium non sponte perpetraverunt in Ancyrani Concilii Canone XXII capitulo continetur « De homicidiis non sponte commissis, prior quidem definitio post septennem pœnitentiam perfectionem consequi præcepit, secunda vero quinquennii tempus explere, modus autem hujus pœnitentiæ in episcoporum sit arbitrio, ut secundum conversionem pœnitentium possint et extendere tardantibus, et minuere studiose festinantibus » (V. Basil. 63. 4. 5. 6.).

Isaac Lang. Episcopi Canones. Tit. II de homicidiis cap. xni.

Si quis quietè gradiens per viam, aut si etiam in domo sua fuerit, aut in platea civitatis, aut in villa, subito ab alio sit superventus, aut litis commotione, volens se defendere, non habens contra illum odium, interfecerit hominem, septem annos secundum canonicam institutionem pœniteat

[p. 146 sq.].

________

2 e série. III 9