Ouvrir le menu principal

Page:Œuvres de Blaise Pascal, VI.djvu/144

Cette page n’a pas encore été corrigée


128 ŒUVRES

efficiat, unde mors aggressoris potest sequi, vel re ipsa sit sequuta, nihilque tunc ei occurrit, neque facile, si voluisset, potuit occurrere, attenta perturbatione illius conflictus, circumstantiisque concurrentibus, quod (salvo suo honore, quem decens erat ipsum tune servare) efficeret, ut se ipsum tutò a periculo sine aggressoris morte liberaret, dicendum esse, cum moderamine inculpatæ tutelæ interfecisse. Neque enim, dum jam videt verisimile periculum vitæ sibi imminere, expectare tenetur, quôd priùs sibi ab aggressore vulnus, aut aliud damnum inferatur, sed tuta conscientia interficere potest aggressorem desistere nolentem, sive ille eminus sive cominus sit.

Consentiunt l. 2. titul. 8. part. 7. et l. 2. 3. et 4. Cod. ad. leg. Corn. de sicar. Ex eo verô hæc doctrina corroboratur, quòd non solùm, ut quis se defendat à morte, sed etiam à vulnere, et a quacunque alia gravi injuria potest licitè interficere aggressorem cum eodem moderamine inculpatæ tutelæ....

Neque ut quis dicatur, se defendere cum moderamine inculpatæ tutelæ , est necessarium, ut non utatur armis adversus aggressorem, qui arma non affert, aut ut non utatur potentioribus et nocentioribus armis, ut Glossa ult. l. 1. Cod. unde vi asserit, et Navar. in Manu. c. 15. n° 3 refert, et cum multis, quos citat, affirmat Garrerius in pract. § homicidium, 6. à nu. 96. quorum doctrinam neque in exteriori foro probo.

Fas quippe est, quacunque via et ratione, et quibuscunque armis, id totum efficere, quod ad tutam defensionem fuerit necessarium.... [p. 141].


AMICO. Cursus Theologicus.

Tom. V. disput. 36. De Jure et Justitia. De damno injustè illato in bona corporis, ejusque compensatione. Sectio VIII. An licitum sit pro defensione suarum facultatum furem occidere ? (édition de Douai, p. 547).

n. 136. Non contra jus divinum, vel humanum: quoniam etsi neutrum expresse permittat, in defensionem nostrorum bonorum temporalium, occidi furem diurnum, nisi telo se defendat, sed tantùm nocturnum : id tamen non ideò leges