Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/92

Cette page n’a pas encore été corrigée

76 ŒUVRES

furem insequitur fugientem, ad recuperandum ablalum. Nam quamvis honor non sit apud percussorem sicut ablata res apud furem : potcst tamen non secus ac res furtiva recuperari, ostendendo signa excellentiae et aestimationem apud homines captando. An non alapa percussus censetur tandiu honore privatus quandiu adversarium non interimit? [p. 96 sq. ; 13e Pr. et 14e Pr.].

n. 49. Num liceat contiimeliosum, seu profantem: Mentiris, honorato viro internecare ? Negat Azorius tom. 3.lib. 2. cap. I. q. 17. quia verbales injuriæ verbispossunt repelli. At Baldell. lib. 3. d. 24. n. 24. putat licitum esse occidere contumeliosum; sed in casu, quo aliter arceri non potest; ne detur licentia improbitati, optimos viros contumeliis afficiendi, quam facta acerbioribus [p. 98 sg.].

n. 96 (p. 130). Potestne quis vir nobilis acceptare duellum in nobilitatis defensionem ? Potest, si ex illius recusatione honorem, aut munia publica esset amissurus, v. g. objicit quis viro nobili innocenti crimen dignum amissione nobilitatis, et munerum, quod nisi ille duellum acceptet, probatum censebitur. Ratio est quia in tali casu acceptatio duelli, ad tuendam nobilitatem, et munia, medium est unicum. Petrus Hurtado 2. 2. d. 170. sect. 8. § 76. [p. 92].

n. 97. Accusator injustus me calumniis effîcit mord addici : licitumne eum ad cer tamen provocare? Ita quidem, si non est alia via injustæ mortis evadendæ; quia hujusmodi provocatio locum habet inculpatæ tutelas. Nihil enim refert, quod accusator non per se, sed per judicem aggrediatur. Ita Hurtado sect. 9. § 82. Addit Sanchez sum. tom. I. lib. 2. q. 39. num. 7. tali in casu licere accusatorem occulte occidere [p. 92].

n. 98. An duellum possit acceptari in temporalium bonorum defensionem? Potest, si non adest alia via tuendi, sive duellum purgativum sit, sive non purgativum ; quia unusquisque habet jus sua bona tuendi, etiam cum inimici internecione. Adhuc Hurtado de Mendoza, sect. 8. § 77. [p. 92].

Tr. V, Ex. V. De Charitate ad proximum. Cap. VI. Praxis circa materiam de Charitate ex Societatis Jesu Doctoribus.