Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/257

Cette page n’a pas encore été corrigée

DIXIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 244

tum de his circunstantiis explicandis. Nam de jure divino solùm tenemur omnia peccata mortalia confiteri, quæ omnia confiteri possumus sufficienter absque his circunstantiis. v. gr. commisi furtum mortale toties, non exponendo furti quantitatem. Præterea Tridentinum sess. 14 cap. 5. assignans necessaria ad confessionem asserit explicandas circunstantias speciem mutantes : nec aggravantes addit aperiendas ; proinde virtualiter abnegat. Excipio tamen hinc circunstantiam quid, seu circa quid, si attingat integritatem objecti principalis, aut substantialis admodum, v. gr. quod decem millia furatus sis: quod incestum in primo consanguinitatis gradu commiseris : quod totam domus familiam tanto numero hominum constantem occidere proposueris : quod per integri diei spatium sine interruptione delictum committere meditatus fueris.

Collegi ex Laymano, Vasquez et aliis. Quæ de circunstantiis notabiliter aggravantibus dixisti, proceduntne in circunstantiis notabiliter minuentibus ? Procedunt. Unde puella, quæ metu mortis, alterius libidini consentit, non tenetur circunstantiam metus quæ imminuit, exponere. Vasquez citat, [p. 253].

41. Teneturne [exprimere circunstantiam] qui primo dedit operam fornicationi ?.... Quidnam de raptu, cui ipsa consentit ? Fagundez 1 p. 2. lib. 4. c. 3. num. 17. asserit non teneri eam circunstantiam aperire ; quia cessante injuria contra justitiam, quæ requiritur ad stuprum, vel raptum, non dicitur fœmina rapta, aut stuprata [p. 254].

61. Teneturne divinator exprimere, num exercuerit chiromantiam, pyromantiam, hydromantiam, etc. Seu an divinaverit cum pacto dæmonis, necne? Negat Reginaldus tom. I. lib. 6. cap. 4. num. 114. 2 quia hæ circunstantiæ non mutant speciem [p. 254].

______________________________________________________________

1 . La décision de Fagundez n’est pas aussi catégorique que le rapporte Escobar.

2. Voici le texte de Regnault, Praxis fori pœnitentialis : « Alter casus (de quo in citata lectione nona Petrus à Soto intellexit Caietani sententiam) est cùm diversitas specifica peccatorum fuerit tantùm in genere

2e série. II 16