Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/246

Cette page n’a pas encore été corrigée

230 ŒUVRES

metus sil, ac verò etiam verisimilitudo non parva, eos peccaturos eo quòd malo suo sæpè sunt experti, blandis se muliercularum sermonibus, ac illecebris, flecti solitos ad libidinem.... Etsi (inquam) in ea sint opinione hi Doctores [Lopez.... Suarez....], ut existiment, nefas esse proximi juvandi causa ultro salutem suam in discrimen vocare, nihilominus, eorum ego lubens subscribo sententiam, qui secus quàm illi opinantur. Hi sunt Basilius Pontius.... Emanuel Sa.... D. Thomas.... Armilla.... Nav.... Graff.... Henriq.... Caiet.... qui omnes tradunt mortale non esse ex justa ac urgente causà peccandi causas, periculaque quærere [p. 262 sq. et 15e Pr. T. VI, p. 198 sq.].

Dico secundò. Pœnitentem, obligandum non esse, ad removendas occasiones remotas peccandi. ....

Dico tertiò. Eum qui est in occasione proxima peccandi absolvi posse, si dolorem de præteritis habeat, firmumque propositum non peccandi in posterum et simul justam causam non deserendi prædictam occasionem.

Probatur autem .... 3. Vel præceptum de evitanda occasione, est affirmativum, vel negativum : si primum, in necessitate non obligat : si secundùm, non intelligitur vim habere, nisi in casu, quo quis voluntariè se in eam occasionem conjicit, quod non facit, cùm justam causam, eam non vitandi habet, juxta Laymanum suprà. Deinde, cùm occasio peccandi, nec ex se, nec omnibus sit mala, sed huic tantùm,non potest in classem eorum operum redigi, quæ ex naturâ suà, et à quocumque fiant, semper sunt mala, et nunquam admittenda et proinde non valet hoc axioma, in materia occasionum, præceptum negativum obligat semper, et pro semper, cùm in iis versari liceat, secundùm Lud. de Beia proximè citatum, quando ratio, aut honesta aliqua causa suadet, eas non vitare, cum præteritorum dolore, et firmo proposito non peccandi iterum, quinetiam tradit Basil 1. ubi suprà, occasionem,

______________________________________________________________

1. Basile Ponce, moine augustin espagnol, mort en 1629, auteur de traités de Matrimonio et de Impedimcntis Matrimonii.