Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/244

Cette page n’a pas encore été corrigée

228 ŒUVRES

solenniores anni dies et principem Festorum omnium vix appareat discrimen . Alacriùs multò atque ardentiùs scelera jam expiantur, quàm antè solebant committi : nihil jam menstruâ, nihil hebdomadariâ expiatione moribus receptum est magis : plurimi vix citiùs maculas contrahunt, quàm eluunt. Neque vero sola Societatis templa, quœ communi pietati nullo modo sufficiunt ; sed etiam Pastorum sacrorumque Ordinum ejusmodi exedras complures jam habent; in quibus aut nullæ , aut una tantùm ante Societatis ortum conspiciebatur : et quorum Parochorum decessores vix umquam nisi circa Festum Paschatis aurem confitentibus dabant, et è quibus nonnulli (si fas est dicere) satagebant labore magis defungi, quàm conscientias rite absolvere, suosque expedire magis quàm emendare ; horum successores jam nullo non Festo Dominicoque die variis in urbibus propemodum pœnitentium numero obruuntur, uti et Religiosi non pauci ; quorum jam templa sacris sedilibus aequè instructa sunt ac nostra. An Societas nostra tanti fructus vel caussa sit vel occasio, aliorum esto judicium : hoc certè constat, ante hanc natam, in illis templis, quae nunc abundant numero Sacramenta frequentantium, solitudinem fuisse, tam eorum qui audirent peccata, quàm qui enuntiarent.... [p. 200 et 260].

Ibid. c. IX. p. 374. De solenni pietate diebus Antecineralibus et menstruâ Communione generali à Societate introductâ.

... Quare cùm hoc sibi propositum habeat Societas, ut virtutum studia promoveat, vitiis bellum indicat, denique ut prosit quamplurimis ; nihil mirum cuipiam videri débet, si hanc Christianæ militiæ panopliam, hoc omnium malorum alexipharmacum, hoc denique miseriarum omnium solatium, frequentem dico sacrosanctæ Eucharistiæ communionem, semper voluerit omnibus esse commendatissimam [p. 261].

Ibid. Oratio prima. Character operarum Societatis Jesu.

p. 408.... Sed quis hîc homines requirat, cùm sectatores esse dixerim Angelorum? imò verò quos Angelos, nisi humanos, requirit Homo-Deus hujus exercitus Imperator ? qui.... ut homines caperet, mortale corpus induit et benevolentiæ