Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/144

Cette page n’a pas encore été corrigée

128 ŒUVRES

mabile pretio quà malum, lamen quà delectabile vel utile uni, et alteri detrimentosum, periculosum, laboriosum, inter homines pretio æstimatur : ergo quod hac ratione pro eo est acceptum, non est restituendum ; nisi fortè quis communem æstimationem excesserit : ut si meretrix quæ usuram sui concedere solet uno aureo, ab aliquo juvene extorserit 50. tanquam pretium. Hoc tamen locum non habet in ea, quæ putatur honesta : ut si matrona aliquave filia, 100. aureos pro usura corporis accipiat ab eo, qui dare poterat, retinere potest ; nam tanti et pluris potest suam pudicitiam æstimare. Res enim quœ certum pretium non habent, nec ad vitam sunt necessariæ, sed voluptatis causa quæruntur, arbitrio venditoris possunt æstimari, ut probabiliter docet Petrus Navarra et alii [pp. 149 ; loi sq. et 154].

n. 54. Pro injusta sententia. Notandum tamen est, Covaruviam et Caietanum accipere id, quod acceptum est a Judice, ut injustam sententiam ferat, hoc enim putant Jure naturæ esse restituendum ; quia injusta sententia et perversio judicii non est res vendibilis. Sed hæc ratio non est firma ; nulla enim est causa, cur magis debeat Jure naturæ restitui, quod acceptum fuerit pro iniqua sententia, quàm quod pro iniqua occasione. Quod tamen etiam illorum judicio non est necessario restituendum.

n. 55. Dices, D. Augustinus epist. 54. ad Macedonium, ait, Sceleratius accipi pecuniam pro sententia injusta, quàm pro justa, pro testimonio falso quàm pro testimonio vero: atque pecunia accepta pro sententia justa, est restituenda : ergo et pro sententia injusta. Ita Sotus.

Resp. Negando conseq. Non enim quia aliquid est scelratius, ideò magis vel æquè obligat ad restitutionem. Hæc enim obligatio non sequitur magnitudinem sceleris, sed damnum per injuriam datum. At qui accipit pro sententia injusta, nullam infert injuriam danti ; sicut is qui pro justa....

Adde, ibidem Augustinum significare, pecuniam istam etsi sceleratiùs acceptam, non esse opère impleto restituendam, dum dicit datam a volentibus. Volenti enim non fit