Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/143

Cette page n’a pas encore été corrigée

HUITIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 127

gatio videtur pretio æstimabilis. Igitur quod ex naturali jure cuilibet litigantium poterat exhibere, Petro muneris gratia voluit exhibere. Addo ex Molina judicem, secluso scandalo, et periculo injustitiae posse accipere, nec teneri restituere id, quod à litigantibus accepit, si datum sit instar muneris liberalis, ut majorem solito diligentiam in causa adhibeat [p. 138].

n. 45. Potestne judex in sententiis ferendis opinionem probabilem relicta probabiliori sequi ? Castro Palans posse docet, imô contra propriam opinionem, dummodo probabilitas sit circa jus, non verô circa factum ; nam circa factum tenetur probabiliorem sequi [p. 137].


Leys. — De Justitia et Jure .

L. II. Cap. XII. De injuriîs fortanarum. dub 12. Utrum in extrema, vel etiam in gravi necessitate , liciium sit aliéna surripere.


...71. Dico Secundo, Probabile est, non solùm in extrema, sed etiam in gravi necessitate morbi, famis, nuditatis, posse te clanculum surripere ab opulentis, si aliter grave illud malum avertere nequeas. Angelus.... Sil.... Navarr.... Joan. Médina.... Covarruvias.... Petrus Navarr.... [p. 147 sq.].

Lib. II. cap. XIV. De restitutione ratione rei acceptæ, et cui acienda restitutio. dub. 8. Utrùm acceptum ob turpem causam sit neccessariò restituendum, et cui.

n. 52-53. Non jure naturæ restituendum est. Dico Primò, Si solum Jus naturæ spectetur, acceptum ob turpem causam, seu propter opus, quod est peccatum, opère impleto non necessariò est restituendum, sive illud opus sit contra justitiam, sive non. Collegitur ex D. Thoma.... Idem docet Caietanus... et Covar....

Probatur. Primò, Quia si Jure naturæ esset restituendum, deberet restitui ei qui dédit ; atqui huic non debet restitui, quia in accipiendo nulla huic facta est injuria. Libenter enim et liberé dedit pro opere, quod tu facere non tenebaris. Secundò, Quia etsi opus malum pro quo dedit, non sit æsti-