Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/142

Cette page n’a pas encore été corrigée

126 ŒUVRES

n. 44. An sit usura aliquod donum, vel munus à mutuatario accipere, ad quod dandum fuit excitatus à mutuante ? Ex Molina placito négativè respondeo ; quia illud munus vi mutui non exigitur, neque ex debito justitiæ, cum nullum intervenerit pactum, sed tantùm ex gratitudine [p. 142].

Tr. V. Ex. V. De Charitate ad proximum. Cap. IV. De secundo effectu charitatis, nempe de Eleemosyna corporali. p. 608.

n. 53. Possam exhibere eleemosynam de propriis bonis turpiter acquisitis ? Si ipsa acquisitio injusta est, v. gr. furtum, aut usura, ludus fallax, simonia, etc. non potes. Si non est injusta ipsa acquisitio, licet adfuerit luxuries, homicidium, sententia injusta, etc. potes planè; quia hoc in casu dominium acquiritur, secus in illo [p. 150].

Ibid. Cap. VI. Praxis circa materiam de Charitate ex Societatis Jesu Doctoribus. p. 621.

n. 120. Rogo, an liceat paratum furari à paupere, persuadere, ut furetur à divite ? Licere asserimus ex mente Lessii consequenter. At stando sententiæ Hurtado de Mendoza§.156. proponi solummodo ei potest furtum de rébus divitis minus grave peccatum, etc. Asserit tandem sic hortantem, ad restitutionem teneri. Quod quidem abnego cum Sanchez de Matrim. tom. 2. lib. 7. d. II. num. 24. et 25. affirmante, talem suaderi posse ut ab aliquo divile indeterminatè furetur. At Vasquez apud Palaum tom. I. tract. 6. d. 6. part. 6. num. 12. etiam ait, posse determinatè à tali divite furari persuaderi ; qui non esset rationabiliter invitus, respectu suadentis, posito quod fur à furto pauperis aliter non posset absterreri [p. 145 sq.].

Tr. VI. Ex. VI. Cap. VI. Praxis circa materiam de Judice, Teste, et Reo ex Societatis Jesu Doctoribus. p. 713.

n. 43. Plures litigantes litis expeditionem expectant, Petrus munus offert judici ex pacto brevioris expeditionis : rogo, an delinquat judex, si quando litigantes æquali jure temporis gaudent, Pétri causam ante alias expédiat ? Laymanus non peccare asserit ; quia spectato naturali jure aliis non irrogat injuriam. In gratiam verò Pétri remuneratoris suscipit novam obligationcm expediendi causam ipsius ante alios, quæ obli-