Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/141

Cette page n’a pas encore été corrigée

HUITIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 125

pretio reemendi. Porro Salas tract, de empt. et vend. dub. 37. n. 4. id non obstare asseruit ; quia ubi nihil ultra sortem in pactum deducitur, nec speratur in pretium, aut debitum de justitia, pro mutuo, nulla est usura, etiam si a auctarium principaliter intendatur [p. 143].

Ibid. Ex. V. De Usuris. Cap. I. Quid,et quotuplex Usura ? p. 387.

I. Quidnam est Usura? Lucrum proveniens ex mutuo, vi mutui. Ob amicitiam enim vel gratitudinem mutuo dare non est usura, nec etiam ob turpem amicitiam, nec ut solvatur debitum. Porrò hæresis esset dicere usuram non esse peccatum. Jure naturali prohibita quidem est: in veteri lege permissa in recompensationem bonorum, quae juste poterant Judæi à Gentibus vicinis auferre : in novo Testamento jure divino prohibetur : et quamvis jure civili permissa fuerit, jure tamen Canonico prohibita est [p. 140].

3. Intenditur (ut de usura mentali ordiamur) lucrum ex mutuo tanquam debitum ex justitia : estne usura ? Ita planè ; at si tanquam ex benevolentia, seu gratitudine, nequaquam. Porrò ex mutuo immediatè lucrum intendere non licet nec principaliter, nec minùs principaliter: at verò lucrum intentum media benevolentia, non est usura [p. 142].

4. Datur à mutuatario lucrum, ad quod mutuans illum excitavit, ad remunerationem lucri : num sit usura ? Fateor cum Filliucio periculosam rem esse. Si tamen solùm intendat mutuans lucrum ex liberalitate mutuatarii, non esset usura [p. 142].

Ibid. Cap. IV. Praxis circa materiam de usuris ex Societatis Jesu Doctoribus. p. 893.

n. 33. Estne usura aliquid sperare ex mutuo, non ex justitia, sed ex amicitia aut gratitudine ? Dixi non esse usuram, nisi expectetur aliquid ex mutuo vi mutui, et cum civili obligatione. Unde sperare per mutuum, amicitiam, vel aliquod donum ex gratitudine mutuatarii, non est usura mentalis : nec tale donum ex tali obligatione exigere, est usura realis, quia actus internus et externus sunt ejusdem bonitatis, aut malitiæ. Molina tom. 2. d. 305. num. 6. [p. 142].