Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/139

Cette page n’a pas encore été corrigée

HUITIÈME PROVINCIALE, — INTRODUCTION 123

quia ipse est dominus actuum conjugalium uxoris. Nisi accepisset ab eo, qui alienare non posset, ut Religioso, aut filio-familias. Id autem uxor secretò gerere tenetur, ne suæ famæ deroget. At Lessius lib. 2. cap. 10. dub. 6. num. 46. contrarium probabilius docuit ; quia injuria adulterii non est pecunia compensabilis, et mulier quamvis ex fornicatione illicitè acquirat, licitè retinet acquisita [pp. 149, 150 sq.].

Ibid. Ex. IX. De Furto. Cap. IV. Praxis circa materiam de Furto ex Societatis Jesu Doctoribus. p. 158.

n. 29. Dixisti in gravi necessitate non licere aliéna occulté furari. Num probabilis contraria sententia ? Ex doctrina Lessii probabilem existimo ; quia sicut dives in gravi necessitate tenetur dare, ita pauper potest accipere absque injuria : neque dives in hoc casu potest esse rationabiliter invitus circa substantiam rei acceptæ : sed tantùm potest ei modus displicere [p. 147 sq.].

Tract. III. Ex. I. De Dominio. Cap. IV. De acquirendo Dominio jure civili, seu Præscriptione. p. 334-?

21. Alios expende modos, quibas dominium jure civili acquiritur.... Quid de muneribus contra legem datis ? Si solum ad redimendam vexationem collata sunt, tenentur qui ea accepere restituere : si dentur ex amicitia, vel gratitudine, vel gaudio rei bene gestæ, seclusa lege positiva id prohibente, ministri illorum comparant dominium ; restituenda vero tantùm sunt post sententiam. Si pretium acceptum esset pro ferenda justa sententia ? Danti restituendum est. Quid si dantis animas fuit corrumpere judicem ? Non conceditur illi actio ad repetendum [p. 154].

n. 23. Quid de pretio pro re turpi accepto? Accepta ob turpem causam solo jure naturali spectato, illicita non sunt, nec restituenda. Pactio pretii ob rem turpem illicita est, nec obligat ; postquam facta est, obligationem inducit : sic accipi pretium potest ob injustam sententiam datam, ob homicidium factum, ob meretricium, ob occultam etiam fornicationem. In quibusdam verò casibus tenetur restituere, v. gr. si acceperit meretrix à non potentibus alienare, vel fraude ac