Page:Œuvres de Blaise Pascal, IX.djvu/189

Cette page n’a pas encore été corrigée

\m

��APPENDICE^

Antonii Laloaerœ Societatis Jesu. Responsio ad novissimam HUtoriœ Cycloideos appendicem.

Solidi circa axem circumductu totius semicycloideos geniti centrum gravitatis in Quaesito nostri jam editi Calculi sexto non rectè consignalum fuisse objicit Autor Historiae Cycloideos in Appendiculâ recenti. Ad quod respondeo, emendalo vocu- lae unius errato, tolli ansam carpendi calculum centri illius difficillimum. Nam in quaesito sexto si pro voce quadruplum legas quintuplum, restitutos habes primarii isiius casûs numé- ros. Ita autem legi oportere liquet ex vigesima propositione tertii libri primo quoque die edendi, ubi demonstratur in quaesitis quinto et sexto secundo[s] quatuor proportionalium numéros esse utrobique eosdem, quod et à nobis observatum esse liquet ex nudâ calculi inspectione. Nam in quaesito quinto secundus numerus primi casûs est Qaadrans tertii, auctus qua- tuor irientibus secundi, et imminutus sexdecim novenis primi; secundus vero numerus secundi casus est quintuplum tertii, imminutum centum viginti, et octo novenis primi : qui numeri iisdem verbis resumpti jacent in sexto quaesito castigatà illâ voculâ. Caeterô istud erratum providentiâ Numinis prorsus singulari permissum evenisse agnosco : Nam Autor illius His- toriae eo deprehenso calculum saltem istum, quia spurium illum esse credidit, de meo esse concedit, alioqui repugnatu- rus. Lubens accipio quod dat, plurimumque etiam gaudeo

��I. A l'Addition à la Suite de l'Histoire de la Roulette, Lalouère riposta par la plaquette dont nous publions le texte ci-dessous et que nous reproduisons p. 170 en fac-similé (d'après l'exemplaire de la Bi- bliothèque Nationale, Réserve, V. SSg).

�� �