Page:Œuvres de Blaise Pascal, IV.djvu/408

Cette page n’a pas encore été corrigée


292 ŒUVRES

materiæa omnes practicæ cum ad externum Ecclesiasticum, tum internum Conscientæ forum spectantes, nova Methodo explicantur. Ed. secunda.... Auctore Paulo Laymann, s.j. Theologo. Duaci 1653, cum privilégio régis. 855 p. f°.

Lib. I. De Principiis theologiæ moralis. tr. I. c. 5. § 2. n. 9. Vir doctus alteri consulenti suadere potest secundùm probabilem aliorum sententiam, etsi eam ipsemet falsam judicet.

Ex dictis aliqua corollaria existant. Primum, Doctor alteri consulenti consilium dare potest, non solum ex propria, sed etiam ex opposita probabili aliorum sententia, si fortè hæc illi favorabilior, seu exoptatior sit. Qua de re Vasq. disp. 62. c. 9. n. 47. Sanchez cit. c. 9. n. 20. Sairus lib. I. clavis regiæ, c. 6. n. II. Lopez... Immò arbitror, nihil à ratione alienum fore, si Doctor consultus significet consulenti, opinionem à quibusdam viris doctis tanquam probabilem defendi, quam proinde sequi ipsi liceat : quamvis idem Doctor ejusmodi sententiam spéculativè falsam esse certò sibi persuadeat, ut proinde ipsemet in praxi eam sequi non possit. Cùm enim consulens in re dubia jus habeat se conformandi opinioni, quae à quibusdam viris doctis defenditur ; nihil obstante, quòd aliqui alii contradicant, et spéculativè sententiam improbabilem judicent ; hoc ipsum jus consulenti Doctor indicare non prohibetur. Atque hinc existit, quod vir doctus diversis, secundùm oppositas probabiles sententias, opposita consilia dare possit: servata tamen discretione ac prudentia [p. 313].


C. — ÉCRIT DE THOMAS HURTADO

Resolutiones orthodoxo-morales, scholasticæ, historicæ, de vero, unico, proprio et Catholico Martyrio Fidei, Sanguine Sanctorum violenter effuso, rubricato ; adversus quorundam (...) de proprio Martyrio Charitatis et Misericordiæ

_____________________________________________________________

Paul Layman, jésuite du Tyrol (1574-1635), professeur de théologie et de droit canon.