Page:Œuvres de Blaise Pascal, III.djvu/638

Cette page n’a pas encore été corrigée

622 OEUVRES

et quaelibet proposilio in varias mutari; v. g. cum dictum est, numerum quemlibet esse ad alterum ut tertium ad quartum, nùm potest induci factura ex primo in quartum œquari facto ex secundo in ter- tium? Vel factum exduobus divisumper alterutrum è reliquis œquari residuo ? Sic multiplicantur propo- sitiones et non sine fructu ; variée enim enuntia- tiones, etsi ejusdem propositi, varios prsebent usus. Hoc autem studium Geometrarum esse débet ; illâ enim arte aptatœ enuntiationes ad di versa et magna ducunt Theoremata, connectendo quse omnino aliéna videbantur ut primo concepta fuerant. Gui versatile hoc deest ingenium ingratus erit geome- triae cultus; quia vero non datur sed juvatur, hoc exemplo viam aperire suffîciet.

Ipsa hsec ultima propositio 8. sic exhibetur.

Numerus omnis figuratus, ductus in proximè minorem radicem, œquatur exponenti ordinis ducto in figuratum ordinis sequentis ab illa minori radice procedentem.

��Vel

��sic :

��Omnis numerus figuratus, ductus in radicem proxime minorem, toties continet figuratum ordi- nis sequentis ab ista minori radice procedentem, quotles exponens ordinis numeri propositi continet unitatem.

Ad horum instar ludatur circa reliqua. Figurato- rum compositionem, resolutionem et summam exponere urget utiUtas ac novitas rei.

�� �