Page:Œuvres de Blaise Pascal, III.djvu/577

Cette page n’a pas encore été corrigée

COMBINATIONES 56t

Sic Dico summam cellularum seriei, v. g. quintœ, Irianguli, v. g. octavi, sequari multitudini combina- tionum numeri 5 in numéro 8, etc.

Quamvis infiniti sint hujus propositionis casus, sunt enim infiniti trianguli, breviter tamen demons- trabo, positis duobus assumptis.

Primo, quod ex se patet, in primo triangulo eam proportionem contingere : summa enim cellularum unicae suae seriei, nempe numerus primae cellulae G, id est unitas, aequatur multitudini combinationum exponentis seriei in exponente trianguli ; hi enim exponentes sunt unitates ; unitas verô in unitate unico modo ex lemm. 2 hujus combinatur.

Secundo : si ea proportio in aliquo triangulo con- tingat, id est si summa cellularum uniuscujuscumque seriei trianguli cujusdam œquetur multitudini combina- tionum exponentis seriei in exponente trianguli, dico et eamdem proportionem in triangulo proximèsequenti contingere.

His assumptis, facile ostendetur in singulis trian- gulis eam proportionem contingere ; contingit enim in primo, ex primo assumpto ; immô et manifesta quoque ipsa est in secundo triangulo ; ergo ex se- cundo assumpto et in sequenti triangulo contingit, quare et in sequenti et in infinitum.

Totum ergo negotium in secundi assumpti de- monstratione consistit, quod ita expedietur.

Sit triangulus quilibet, v. g. tertius, in quo sup- ponitur haec proportio, id est : summam cellularum seriei primœ G -h a -h ^ aequari multitudini combi-

III — 36

�� �