Page:Œuvres de Blaise Pascal, III.djvu/566

Cette page n’a pas encore été corrigée

530 ŒUVRES

Notum sit ergo :

Producti numerorum i, 2, nempe 2 rad. quadr. esse i

Producti numeror. 1 , 2, 3, nempe 6 rad. cub. esse 1

Producti num. i, 2, 3, A, nempe 24 rad. 4 grad. esse 2

Prod. num. i, 2, 3, 4, 5, nempe 120 rad. 5 grad. esse 2

Pr. num.i, 2, 3, 4, 5, 6, nempe 720 rad. 6 grad. esse 2

Pr. n. I, 2, 3, 4> 5, 6, 7, nempe5o4o rad. 7 grad. esse 3 etc.

Problema,

Dato quolibet numéro, invenire radicem proposi- tae potestatis maximse quae in dato contineatur.

Sit datus numerus, v. g. 4335, et invenienda sit radix gradus, v. g. quarti, maximi numeri quarti gradus seu qaadrato-quadrati qui in dato numéro contineatur.

Inveniantur, ex praecedente tractatu, quatuor nu- meri continui, quia quart us gradus proponitur, quo- rum productus sit maximus ejus speciei qui in 4335 contineatur, sintque ipsi 6, 7, 8, 9.

Radix qusesita est unus ex his numeris. Ut vero discernatur, sic procedendum est.

Sumatur ex postulato radix quarti gradus numeri qui producitur ex multiplicatione quatuor priorum numerorum i, 2, 3, 4, nempe radix quadrato-qua- drata numeri 24 quae est 2 ; ipse 2 cum minimo con- tinuorum inventorum 6 unitate minuto, nempe 5, efficiet 7 .

Hic 7 est minimus qui radix qucDsita esse possit ; omnes enim inferiores sunt necessario minores radice quaesitâ .

Jam triangulus numeri 4, qui exponens est propo-

�� �