Page:Œuvres de Blaise Pascal, III.djvu/548

Cette page n’a pas encore été corrigée

332 ŒUVRES

��Prop. 2,

��Omnis productus à quotlibet numeris continuis est multiplex producti à totidem numeris continuis quorum primus est unitas, et quotiens est numerus figuratus.

Sit productus quilibet, à tribus v. g. numeris continuis 5, 6, 7, nempe 210, et productus totidem numerorum ab unitate incipientium 1 , 2, 3, nempe 6 : dico ipsum 210 esse multiplicem ipsius 6, et quo- tientem esse numerum figuratum.

Etenim ipse 6, ductus in quintum numerum or- dinis quarti, nempe 35, sequatur ipsi producto ex 5, 6, 7, ex demonstratis in tractatu de ordinibus numericis.

Prop, 3,

Omnis productus à quotlibet numeris continuis est multiplex numeri cujusdam figurati, nempe ejus cujus radix est minimus ex his numeris, expo- nens verô ordinis est unitate major quam multitudo horum numerorum.

Hoc patet ex praecedente. Et unica utrique conve- nit demonstratio.

Monitum.

Ambo divisores in his duabus propositionibus os- tensis taies sunt,ut alter alterius sit quotiens. Ita ut quilibet productus à quotlibet numeris continuis,

�� �