Ouvrir le menu principal

Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/524

Cette page n’a pas encore été corrigée


commemorationem frequentem etiam cum Serenissimo Principe Leopoldo de pertinacia Peripatetus in sententia Aristotelis contra ipsum visu m, et tactum : imo quaesitum ibi, an consultum foret meae Philosophiae, si ea ex illa Givitate, sub auspiciis Serenissimi Magni Ducis iEtruriae, prodiret in lucem, nec tamen aliquando sonuit mihi in illa Urbe vox ista, Vacuum.

Romse A. R. P. Mersennus anno i645. nil mecum contulit de hoc experimento :

Caeterum, nil de hoc experimento vidi, aut typo, aut scripto exaratum, aut per epistolam inter amicos communicatum. Gonsilium ergo de superanda impossibilitate Vacui, in- cidit mihi apud Galilaeum, quod aqua nequeat per attractio- nem ascendere in fistula ultra cubitum decimum octavum. et ab usu librœ Archimedis, quam Cracovise anno i644- dono accepi a Tito Linio Buratino, viro erudito in Mathematicis : qua occasione cognovi proportioneni gravitatis inter aquam, et mercurium esse i. ad i3. proximè : nec fuit tanti acuminis intellexisse, tubum cubitorum viginti, si aquâ repleatur, redditurum duos : sin vero contineat argentum vivum, retenturum tertiam decimam partem cubitorum octodecim. Anni sunt octo, quibus, varie prsepeditus, frustra dispono fabricam fistulge, altse ultra cubitos octodecim, et quatuor (scilicet ab usu librse Arcbimedis) quibus quaero tubum vitreum altitudinis trium cubitorum. Biennium est elapsum à prima diligentia : nec tamen officina vitrearia prope Gracoviam aut voluit, aut potuit dare fistulam, congruam operi disposito. Adhibui ligneam, quam etiam num habeo, cémente inter alios Nobili viro Domino Hyeronimo Pinocci, liberalium artium cultori eximio. Verùm Mercurius stetit in illa, longe infrà altitudinem debitam, eamque per singulas vices variabat, pro varia copia aëris attracti per poros ligni : quibus tamen non obstantibus, alia fistula ex eodem ligno fabricata, cujus longitudo non aequabat quinque partes quartas cubiti, nil mercurii, quo fuerat repleta, reddidit unquam : et expertus sum, pondus Mercurii ex fistula, pcrvia