Ouvrir le menu principal

Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/49

Cette page n’a pas encore été corrigée


PREMIÈRE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE 33

unam superfîciem librarentur. At si venter siphonis supra utriusque scutellœ hydrargyrum altior esset quam pe-

dibus 2 -2— perpend. tune, quod minime expertis vide-

24 batur miraculum, ex utroque crure syphonis, hydrar- gyrum in scutellam suam eo usque recidebat, quousque

remaneret altitude toties jam dicto pedum 2 — ^ supra

24

hydrargyrum utriusque scutellae ; sive ipsum in utraque scutella in eodem plane horizontali staret, sive non ; Ven- ter autem syphonis apparebat veluti vacuus inter duas partes hydrargyri hinc inde cruribus syphonis contentas : quo in statu cessabat omnis motus. Tandem si venter sy- phonis supra unius scutellaî hydrargyrum minus altus esset, alterius vero, vel aeque altus, vel altior mensura praedicta : tune, pro varia altitudinis differentia, vanœ phases conspiciebantur, quas recensere nimis longum es- set. Nec dubium fuit quin idem omnino in aqua, vel alio in quovis liquore fieret, si syphones debitae altitudinis adhiberentur. Ne quis ego putet in posterum, aquam ex uno latere montis quantum vis alti, posse, superato mon- tis vertice, syphonis firmissimi, beneficio deduci invallem opposito montis lateri subjacentem : hoc enim supra altitudinem pedum 3i fieri non potest. Nequeetiam supra hanc altitudinem ascendet aqua in tubis illis, qui com- muniter puteis applicantur ad suggendam, et attolleti- dam aquam, si machina adhibita suggat tantum, non autem premat : nam premendo, poterit sane aqua altius pelli, si machina débite constructa sit, ac disposita.

^ His animadversis, inter multas quaestiones duae nobilis-

��Ge dernier paragraphe est consacré aux réOexions propres de

II -3

�� �