Ouvrir le menu principal

Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/45

Cette page n’a pas encore été corrigée


PREMIÈRE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE 29

hydrargyro comparatis secundum gravitatem, ut inde' debitam unicuique altitudinem eliceret, ad hoc ut in iis' altitudinibus aeqtiiponderarent : repereratque posita alti-

tudine praedicta hydrargiri pedum 2 et -2- , deberi aquae

pedes 3i - circiter : Vino autem pedes 3i - proxime.

9 3

Itaque antequam quidquam sui propositi aperiret, inter- rogavit egregios illos sapientes, nec difficulter ab iis elicuit, majorem in vino quam in aqua spirituum copiam reperiri : ideoque fore, ut, si experimentum fieri posset in iis liquoribus (fieri autem posse satis aperte negabant) vinum plus spatii, quam aqua, relicturum esset in apice tubi, positis tubis ejusdem altitudinis. Hoc concesso, ostensus est eis malus jacens cum tubis alligatis : qui- bus, altero aqua, altero vino, repletis, et oribus occlusis, erectus est malus* ; et situlae oribus ipsis tuborum admotae, quarum altéra vino, altéra aqua plena erat, in quas immersa erant tuborum ora, tubis semper plenis remanentibus, donec ora eorum recluderentur : quibus apertis, statim ambo illi liquores in tubis contenti sic depressi sunt, ut postquam quiescerent, staret altitudo aquae in suo tubo, supra superficiem alterius aquœ in

situla subjecta contentae, pedibus 3 1 - circiter. Vinum autem paulo altius, puta 3i - proxime, remanentibus

o tuborum reliquis partibus superioribus veluti va cuis, om- nino sicuti in hydrargyro deprehensum erat. Rursus autem mutati sunt liquores in tubis, ut qui prius aqua is postea vino repleretur, et vicissim : nec ideo quidquam in experi-

I. Le manuscrit donne malum qui n'a jamais signifié mât de navire. La faute est corrigée dans l'imprimé.

�� �