Ouvrir le menu principal

Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/40

Cette page n’a pas encore été corrigée


24 ŒUVRES

astruebant, deficientibus rationibus quibus nuUum corpus, neque etiam subtilissimum, in taie spatium subingredi convincerent. Quidam prœcipue Peripatetici, qui magistri sui Aristotelis non rationibus quae nullae sunt, sed verbis mordicus adhaerent; contendebant parvulam quandam eamque forsan sensu imperceptibilem aeris guttulam re- mansisse quae postea eousque rarefieret, ut sic naturae la- boranti opitularetur \ At illi parum proficiebant, quia in diversis tubis latioribus et altioribus eadem semper alti- tudo hydrargiri relinquebatur : ideoque illa altitudo ad ra- refactionem inducendam et conservandam, aequales vires semper obtinebat ; cum tamen nunc minor, nunc major foret rarefactio ; ad quam proinde, nunc minorem nunc majorem vim requiri consentaneum videbatur. Adde quod adhibito tubo stricto quidem, sed qui in parte supe- riori dilataretur, instar lagenae quae i8 libras hydrargiri contineret, eoque debito modo impleto atque disposito ut fit in aliis tubis, relinquebatur tota illa lagena ab hydrar- gyro vacuo, cum parte superiore tubi, donec illud in in-

feriori parte, sub altitudine praedicta pedum 2 J- quies-

24

ceret. Nec quisquam in animum inducere poterat, posse insensibilem aeris guttulam a pondère 2 unciarum hy- drargiri in tubo remanentis, eam trahente, eo adduci ut in tantum lagenae spatium rarefieret ; videbaturque secun- dum illam Philosophiam, hydrargyrum debuisse potius altius^ ascendere, ad spatium illud occupandum praecipue

��1. C'est à cette thèse que Roberval sera amené à se rallier, à sa grande stupéfaction, vers le printemps; c'est pour rendre compte de ce changement dans ses idées qu'il rédigera une nouvelle narration sur le vide (m/ra, p. 3io sqq.)

2. Altius, en surcharge dans le manuscrit.

�� �