Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/353

Cette page n’a pas encore été corrigée

SECONDE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE 337

SUS manet immobile, ac me et te et reliqua corpora in se libère moventia recipit ; ita ut nunc eam illius partem occupemus in qua eiistimus, dum coUoquimur ; mox aliam occupaturi, postquam ab invicem abierimus; ac tandem eandem recuperaturi, si alias aliquando hune eundem in locum, in quo nunc stamus, reducamur ; dum intérim per innumeras ejusdem spatii partes transierimus : hoc ergo extensum quod sic movetur, et materiale est, non Deus aut spiritus creatus : ego cum omni schola, corpus voco : illudautem aliud extensum immobile in quo fit motus ; nomine ab omnibus recepto, voco spatium, sive extensionem, sive, ut geometrae, solidum. Et in hoc sane utrunque convenit quod sit reale extensum, di- visibile, et mensurabile: differt autem maxime, quod spatium sit immobile, idemque mobilia se penetrantia recipiat ac per suas partes moveri patiatur : corpus au- tem fit mobile, nec se ab alio corpore penetrari intime ac secundum suas dimensiones sinat. Non quidem me la- tet taie spatium, sive solidum mathematicum, vocari a quibusdam corpus : verum illi ipsi nomine corporis abu- tuntur, faciuntque illud, aequivocum, eo quod uno eo- demque corporis nomine, illi duo entia naturâ plane diversa, nempe spatium, et corpus Physicum seu ma- teriale, signifîcent. Quanquam autem utrunque, et a ma- thematico, et a physicoconsideretur; longe tamen diversa est utriusque considerationis ratio. Mathematicus enim spatium primo ac per se considérât prout extensum est, mensurabile ac divisibile ; sic ut partes illius, pro diversis terminorum positionibus diversas figuras. Induant, diver-

��I, Voir la lettre de Roberval sur les Essa/s de 1687 (vers avril i638), apud Glerselier, Lettres de Descartes, t. III, 1667, p. Sai, et Adam Tannery, Œuvres de Descartes, t. II, p. ii3.

Il - 22

�� �