Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/352

Cette page n’a pas encore été corrigée

336 OEUVRES

Quis enim evidenti demonstratione ostendit unquam fore ut in vacuo nulla futura sit actio, puta nullus motus, nulla illuminatio, etc. ? Hoc quidem probare contendunt aliqui, et rationes quibus utuntur vanae sunt ac futiles, atque omnino nullœ. Ita ut non minus probabiles appa- reant eorum rationes qui ista omnia in vacuo melius quam in pleno fieri posse defendunt. Unde illi nimiùm leviter queruli jure videantur ; tum quia incerta, ac for- san fictitia et nunquam futura monstra reformidant : tum etiam quia, quantum vis haec omnia vera essent, nuUum tamen absurdum sequitur, si aliquâ in parte na- tura priorem ordinem mutet, ut alium praesenti rerum statui convenientiorem ; imo ex ipsa rerum natura, neces- sarium, consequatur.

Atqui taie spatium extenderetur secundum longitudi- nem, latitudinem et profunditatem ; ergo corpus esset. Haec sane fuit instantia cujusdam qui prae caeteris sibi sa- pere videbatur, et Physicam novam putrido ejusmodi fundamento super extructa vulgaverat. Ego vero inane hominis sophisma primum risi : deinde respondi in hoc eum decipi, quod essentiam corporis in extensione cons- titui putaret ; id autem longe abesse a formali corporis conceptu — Enim vero, quidquid per se extensum est, illud corpus voco ; nec quippiam extensum agnosco, nisi quod est corpus, inquit ille. — An non vides, inquam, te nominibus abuti, dum illud corpus vocas, quod alii spatium, sive solidum mathematicum, sive simpliciter extensionem, nominare soient. — Quid auten aliud reale in rerum natura esse pu tas, ait, praeter taie spatium, aut talem extensionem? — Praeter Deum, et spiritus creatos, dixi, agnosco quidquid in tali spatio, sive in tali extensione movetur ; dum intérim taie spatium, ex sua natura, pror-

�� �