Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/351

Cette page n’a pas encore été corrigée

SECONDE NARRATION DE ROBERVAL SUR LE VIDE 335

seu conjectura aliquâ praeoccupare liceret, dixi videri mihi merum vacuum caeteris probabilius. Nec me movere, quod omnis peripateticorum schola, illud usque adeo Naturae repugnare putet, ut nullis viribus ad illud feren- dum adduci possit. Quippe omnia eorum argumenta, quibus ad suam sententiam stabiliendam utuntur, aut nihil probare, aut illud tantum indicare quod supra fuse explicuimus, de mutuo nisu elementorum ad unicum systema elementare constituendum ; ex quo nisu conse- quens est ipsorum corporum pressio ; ex pressione, as- census liquorum intra tubos, siphones, syringes, etc. Usque ad certam altitudinem, quanta nempe requiritur ad naturale aequilibrium inter partes elementares consti- tuendum. Nam, quod illi talem nisum, et quae ipsum sequuntur, ad fugam vacui referunt ; non magis proba- bile apparere, quam si quis nisum mutuum magnetis et ferri fugam esse vacui interpretaretur. Sed esto sane, in- quam ego, quod haec omnia fiant ad talem fugam : quid inde sequetur ? Nempe hoc, naturam quidem abhorrere a vacuo ; at vires quibus praedicta est ad ipsum fugan- dum, non esse taies ut vinci minima possint : quandoqui- dem illae infima aëris regione, non excedunt pondus hy-

drargyri sub altitudine pedum 2 -J- sumpti ; sive pondus

aquae sub altitudine pedum 3i sumptae : quibus viribus si vires majores debito modo opponantur, non video fu- turum aliud-, nisi quod, victis illis naturae viribus, ipsa vacuum tandem pati cogatur. At, inquiiint, cessaret mu- tuus corporum influxus in se invicem, mutuae partium naturae harmonia, atque omnino pulcherrimus ille ordo totius universi. Sic equidem clamant et conqueruntur ; dum dubias ejusmodi consequentias metuunt, quas ta- men futuras aiunt tantum, non autem demonstrant :

�� �