Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/350

Cette page n’a pas encore été corrigée

334 OEUVRES

occupandum, si quacumque vi vel industriâ, illius po- tiundi occasionem intellectus nanciscatur. Plerisque ta- men fucatum suum dogma adeo deperibant, adeoque il- lius lœnocinio illecti detinebantur, ub at ipsius amplexu se abstrahi etiam detecto illius fuco, at fractâ ascitiâ veri personây pati non possent ; potiusque eligerent in tantâ dubiorum sylvâ, alicui sententiae adhaerere, etiam du- biae, forsan et falsae, quam de omnibus fere dubitare, ac de vero inquirendo semper sollicitos esse. In eo tamen convenerunt omnes, quod promissis publico programmate stetissem* : quod nempe, novi ac celeberrimi solutionem attulissem, ostendissemque manifesto taie experimentum, ad probandum vacuum frustra adduci. At vero antiquam illam quaestionem, de possibilitate vacui, deque modo quo corpora rarefiunt aut condensatur, in eodem statu remanere quo prius, nobiscum una pronuntiarunt.

Quaesierunt etiam nonnulli, quid futurum esse puta- rem, si in praemissis experimentis aër, aliquâ industriâ, ex tubo prorsus excludi posset? num eo tandem pacto, descendente ut antea hydrargyro, merum daretur in su- periori parte tubi vacuum ? vel si minime vacuum, num saltem corpus aliquod subtilissimum ? Quod si neutrum, existimaremne hydrargyrum, etiam in magnis tubis, nuUatenus descensurum? an fractum iri tubum ? an omino aliud quid? et quodnam illud tandem? Ego vero ejus modi non spernendorum ingeniorum nimis luxuriantem curiositatem, ut potui, repressi ; ostendendo non posse in tali materia quidquam certi concludi, eo quod late- rent adhuc vera atque evidentia talis cognitionis princi- pia^ Quod si tamen latentem adhuc veritatem, opinione

I. Vide supra, p. 299, n, 2 et 3i 1, n. i.

a. Voir le texte de l'Aristarque de i644 cité plus haut, p. I0i,n. !►

�� �