Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/336

Cette page n’a pas encore été corrigée

320 ŒUVRES

supra communem altitudinem ascendit magis aut minus, pro ratione majoris aut minoris condensationis : unde pa- tuit, talis suspensionis nullam aliam quaerendam esse causam praeler eam pressionem quae oritur ex nisu om- nium naturae elemen taris partium , dum illae ad unicum systema elementare constituendum conspirant. Sed et hinc repetenda est causa quae fit ut hydrargyrum tubi tanto impetu ad apicem ipsius ascendat, atque in ipsum illidat, et eundem aliquando frangat : dum scilicet sic ex- trahitur tubus ex scutella, ut os inferius ipsius tubi ad aërem usque pertingat. Hoc enim pacto fieri non potest, quin, decidentibus ex hydrargyro tubi quibusdam ex in- timis partibus, turbetur œquilibrium, rémanente hydrar gyro intra tubum propter reperditas partes, leviore quam ut possit prementi aëri per os tubi resistere : Itaque ir- raente per ipsum os aëre vi naturae elementaris presso, ut dictum est, pellitur hydrargyrum sursum, etascendendo concitatur, atque impetum acquirit, ex communi mobi- lium lege ; unde mirandi illi effectus consequuntur. Vides igitur rursus varium ac multiplex fuisse hoc tertium ex- perimentum, atque in multa resolvi potuisse ; sed quia ipsa ad unum finem, de spontanea aëris rarefactione, ejusdemque violenta condensatione, dirigebantur, ideo nos eorum narrationem in unum caput contraximus. Quae autem sequuntur, etiam si ejusdem argumenti esse appa- reant, tamen, quia aliquid habent acuratioris inspectio- nis, libuit ea sépara ta proponere ; praecipue quia eadem cum prjedictis publiée a nobis exhibita, praecaeteris, quod gratissimum nobis accidit, omnibus arriserunt.

QuARTUM.

Quia non satis erat ostendisse aërem sponte rarefieri ac

�� �