Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/334

Cette page n’a pas encore été corrigée

318 ŒUVRES

ut supiadiximus, is aër libertatem nactus, ac suis omnibus partibus resiliens ad sese rarefaciendum, impellet ipsum hydrargyrum aut aquam, quae ideo deprimentur infra praedictam altitudinem, vel magis vel minus, prout aër ipse majores aut minores ad rarefactionem vires obtinebit. Eodem prorsus modo quo aqua in aequilibrio constituta : dum scilicet ejus superior superficies in mari vel stagno aliquo, vel etiam in vase, ad horizontem librata est: si deinde imposito aliquo corpore natante prematur, tum pars aquae pressa? fatiscit, atque una cum ipso corpore imposito tantùm deprimitur infra reliquam, quantum est pondus hoc est quanta est vis ejusdem corporis impositi. Imo, hoc eodem naturœ principio nituntur aliqui haud sane inélé- gantes fontes artificiales ; ut videre est apud Heronem*, et alios : dum scilicet aër pressus supra superficiem aquae una cum eodem aëre in vase clauso contentae, premit ipsam aquam quae ideo per tubum aliquem (qui solus patet exitus) ascendit, et longe supra in aërem emittitur, initio quidem magis, inde autem minus ac minus ; prout aër initio quidem maxime pressus et premens, cedente sensim aqua, magis ac magis rarefît, sicque minores ac minores ad rare- factionem vires obtinet. Vides itaque nos, dum propo- sito dubio satisfacimus, simul rationem explicuisse, cur in experimentis vulgaribus de vacuo, hydrargyrum, aut alius liquor, in certa quadam altitudine suspensus rema- neat ; ut scilicet hac ratione, servetur aequilibrium in na- tura elementari : aër enim exterior pressus atque conden- satus, pro ratione suae pressionis, premit hydrargyrum scutellae tanta vi quantum est pondus ipsius liquoris se-

��I. Les Pneumatiques d'Héron d'Alexandrie avaient été traduits en latin par Commandin (JJrbino, i575).

�� �