Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/332

Cette page n’a pas encore été corrigée

316 ŒUVRES

cluso tubi orificio inferiori intra scutellae hydrargyrum, relinquitur hydrargyro tubi liber descensus in eamdem scutellam : tune enim aër ille qui in superiori parte tubi premebatur, simulque premebat undique, cedente hydrar- gyro, rarefit necessario. Ac initio quidem suœ rarefactio- nis magnis viribus rarefit, quia magnis, puta totius ele- mentaris naturae prementis viribus condensabatur. Inde vero sensim languescunt ipsius vires, quia minus ac mi- nus premitur atque condensatur ita ut sesquidigitus ille, postquam per 6 vel 8 digitos spatii rarefactus est, quatuor tantum digitos hydrargyri movere possit, cum lamen initio suae rarefactionis 27 facile moveret. Et hinc fit quod in tubo trium pedum, paulo minus, pedum, in quo aër per 6 vel 8 digitos rarefit, hydrargyrum pellatur ab ipso aëre quatuor tantum digitis circiter infra sibi de-

bitam altitudinem pedum 2 -^ • In brevioribus autem

2a

tubis magis ; in altioribus, minus : quia scilicet in bre- vioribus tubis, relicto minori spatio, minus rarefit aër ; ideoque idem majores vires obtinet ad sese dilatandum, ac deprimendum hydrargyrum : et e contrario. Scio equidemfore ut quibusdam non levis remaneat scrupulus: dum dico vires majores requiri ad hoc ut hydrargy- rum magis deprimatur infra debitam sibi altitudinem pe- dum 2—) minores vero, ut minus deprimatur. Existi- 24

mabunt enim, forsan, nullasomnino vires requiri ; posito quod, ex nostrasententia, aër sponte raréfiât, ac in locum ab hydrargyro relictum libère succédât, majusque adhuc spatium occupare appetat : quo pacto, futurum videtur ut hydrargyrum innatâ gravitate, totum ex tubo in scu- tellam sese exoneret, aër autem suopte ingenio per totum eundem tubum dilatetur, majorem etiam tubum occupa-

�� �