Correspondance apocryphe de saint Paul et des Corinthiens/Ancienne version latine


Traduction par Auguste Carrière et Samuel Berger.
Librairie Fischbacher (p. 15-18).

Fo 169, col. 1.

INCIPIUNT SCRIPTA CORINTHIORUM
AB APOSTOLUM PAULUM


Stephanus et qui cum eo sunt omnes maiores natu Daphinus et Eubolus et Theophilus et Zenon, Paulo fratri in Domino æternam salutem. [2] Superuenerunt Corintho uiri duo, Simon quidam et Cleobius, qui corundam fidem peruertunt uerbis adulteris, [3] quod tu proba. [4] Numquam enim audiuimus a te talia

Col. 2.


neque ab aliis apostolis. [5] Hoc autem scimus, quod omnia quæ a te audiuimus et ab illis firmiter obseruamus. [6] Sed in hoc misertus est nostri Dominus, quod audiemus iterum ex te in carne tua, [7] Citatum ergo fac aduentum tuum ad nos. [8] Credimus enim, sicut adapertum est Theonæ, quoniam liberauit te Dominus de manu iniqui. Petimus ut rescribas nobis. [9] Sunt enim quæ dicunt et docent talia : [10] Non debere inquiunt uatibus credi, [11] neque esse Deum omnipotentem [12] neque esse resurrectionem carnis, [13] sed nec esse figmentum hominem Dei, [14] sed neque in carne uenisse Christum, sed neque ex Maria natum, [15] sed nec esse sæculum Dei sed nuntiorum. [16] Propter quod petimus, frater, omni necessitate cura uenire ad nos, ut non in offensam maneat Corinthiorum eclesia, et eorum dementia inanis inueniatur. Vale in Domino.


INCIPIT RESCRIPTUM PAULI
APOSTOLI AD CORINTHIOS


Paulus uinctus Ihesu Christi his qui sunt Corintho fratribus in Domino salutem. In multis cum essem tediis [2] non miror si sic tam cito percurrunt maligni decreta. [3] Quia Dominus meus Ihesus Christus citatum aduentum suum faciet, decipiens eos qui adulterant uerbum eius. [4] Ego enim ab initio tradidi uobis que et accepi et tradita sunt mihi a Domino et eis qui ante me sunt apostoli et fuerunt omni tempore cum Christo Ihesu, [5] quoniam dominus noster Ihesus Christus ex virgine Maria natus est ex semine David secundum carnem de sancto Spiritu de caelo a Patre misso in eam per angelum Gabrihel, [6] ut in hunc mundum prodiret Ihesus in carne, ut liberaret omnem carnem per suam natiuitatem, et ut ex mortuis nos excitet corporales sicut et ipse est. [7] Tipum nobis ostendit quia homo a Patre eius finctus est. [8] Propter quod et perditus quæsitus est ab eo ut uiuificetur per filii creationem[1] [ut per quam carnem conuersatus est malus, per eam et uinceretur quia non est Deus. Suo enim corpore Ihesus Christus saluauit omnem carnem[2]]. [9] Nam quia Deus omnium et omnia tenens, qui fecit cælum et terram, misit primum Judæis prophetas, ut a peccatis abstraberentur, [10] consolatus enim saluare domum Israel, partitus ergo a spiritu Christi misit in prophetas, qui enarrauerunt Dei culturam et natiuitatem Christi, prædicantes temporibus multis. [11] Nam quia iniustus princeps, Deum uolens esse se, eos sub manu negabat, et omnem carnem hominum ad suam uoluntatem alligabat, et consummationes mundi iudicio adpropinquabant. [12] Sed Deus omnipotens cum sit iustus, nolens abicere suam finctionem, misertus est de cælis [13] et misit Spiritum sanctum in Mariam in Galilea. [14] Quæ ex totis præcordiis credidit, accepitque in utero Spiritum sanctum, ut in seculum prodiret Ihesus, [15] ut per quam carnem conuersatus est malus, per eam uinctus probatus est[3] non esse Deus. [16] Suo enim corpore Ihesus Christus

Fo 169 vo, col. 1.
saluauit omnem carnem et deduxit ad uitam æternam per fidem, [17] ut iustitiæ templum in corpore suo futuris temporibus pararet. [18] In quo et nos ubi credidimus liberati sumus. [19] Sciatis etiam quia isti non sunt iustitiæ filii, qui cohibent Dei prudentiam, absque fide dicentes non esse cælum et terram et omnia quæ in eis sunt Patris opera. [20] Ipsi sunt ergo filii iræ maledictam enim colubri fidem habent. [21] Quos repellite a uobis et a doctrina eorum fugite. [22] Non enim estis fili inobedientiæ sed amantissime ecclesiæ. [23] Propterea resurrectionis tempus prædicatum est. [24] Quod autem uobis dicunt resurrectionem non esse carnis, illis non erit resurrectio in uitam sed in iudicium eius, [25] quoniam circa eum qui resurrexit a mortuis infideles sunt, non credentes neque intellegentes. [26] Neque enim uiri Corinthii sciunt tritici se mina sicut aliorum seminum quoniam nuda mittuntur in terra et simul corrupta deorsum surgunt in uoluntate Dei corporata et uestita. [27] Non solum corpus quod missum est surgit, sed quamplurimum benedicens. [28] Et si non oportet a seminibus tantum facere parabolam sed a dignioribus corporibus, [29] uide quia Ionas Amathi filius, Nineuitis cum non prædicaret sed cum fugisset, a cæto gluttitus est ; [30] et post triduum et tres noctes ex altissimo inferno tandem exaudiuit Deus orationem Ionæ et nihil illius corruptum est neque capillus neque palpebra. [31] Quanto magis uos pusilli fide et eos qui crediderunt in Christum Ihesum excitabit sicut ipse surrexit. [32] Sicut enim super ossa Helisæi prophete mortuus missus est a filiis Israel et resurrexit corpus et anima et ossa et spiritus, quanto magis uos pusille fidei a mortuis in illa die resurgetis habentes sanam carnem sicut et Christus resurrexit. [33] Similiter et de Helia propheta filium uiduæ a morte resuscitabit. Quanto magis uos dominus Ihesus in uoce tube in notu oculi a morte resuscitabit, sicut et ipse a mortuis resurrexit. Tipum enim nobis in suo corpore ostendit. [34] Quod si quid aliud recepistis, erit uobis Deus in testimonium, et molestus mihi nemo sit. Ego enim stigmata Christi in manibus habeo [35] ut Christum lucrer et stigmata crucis eius in corpore meo, ut ueniam in resurrectionem ex mortuis. [36] Et si quisquam regulam accepit per felices prophetas et sanctum euangelium, manet, mercedem accipiet et cum resurrexerit a mortuis uitam æternam consequetur. [37] Qui autem hæc præterit, ignis est cum illo et cum eis qui sic præcurrunt, qui sine Deo sunt homines, [38] qui sunt genera uiperarum. [39] Quos repellite in Domini potestate, [40] et erit uobiscum pax gratia et dilectio. Amen.


EXPLICIT EPISTOLA AD CORINTHIOS TERTIA



  1. Filii creatio doit être une mauvaise traduction de υἱοθεσία, que l’arménien a bien rendu par « adoption ».
  2. Traduction des versets 15 (fin) et 16, qui se trouvent ici déplacés par suite d’une erreur du copiste ou du traducteur.
  3. Corrigez probaretur, d’après le v. 8.