Charte promettant de célébrer des messes pour Charles V


1366, 20 juillet. — [Rouen, en chapitre]


En raison de la permission que leur a accordée le roi de France, Charles V, d’acquérir une rente annuelle et perpétuelle de 360 livres tournois dans le duché de Normandie, pour les besoins du culte, le doyen [Nicole Oresme] et le chapitre de la cathédrale de Rouen promettent de dire trois messes solennelles pour le roi, une du Saint-Esprit, une de la Vierge Marie et une de saint Denis, qui seront converties en anniversaires après son décès


Archives nationales (France), J 463 [fondations], n° 53 (AE/II/385)

Mention sur le repli, à gauche du scellement : Per capitulum // J. Soisel.

Universis presentes litteras inspecturis, decanus et capitulum ecclesie Rothomagensis, salutem in Eo qui est omnium fidelium vera salus. Notum facimus quod nos immensa bona largifluaque beneficia et exuberantes gratias que per illustrissimum et potentissimum principem et dominum nostrum, metuendissimum dominum Karolum Dei gratia Francorum regem, dicte nostre Rothomagensi ecclesie hactenus impenduntur, ad memoriam jugiter reducentes et inter alia in nostris mentibus attentius revolventes quod ipse dominus noster ex sua mera et solita liberalitate et motu proprio, ut, pro eo ipsiusque et progenitorum suorum animarum remedio et salute, nos et successores nostri Altissimum perpetuis temporibus exorare propensius astringamur, ipse etiam benefactis et orationibus cunctis que in ipsa nostra ecclesia inantea fieri contingent specialius aggregetur, nobis nuper gratiose concessit ut nos in ducatu suo Normannie trecentas in feodo et justicia ac sexaginta libras turonensium absque feodo et justicia annui et perpetui redditus in augmentationem cultus divini et alias in utilitatem ejusdem nostre ecclesie convertendas, necnon illas acquisitas perpetuo et pacifice licite retinere et possidere valeamus, prout hec in litteris prefati domini nostri in filis sericis et cera viridi super hoc confectis seriosius continetur, in capitulo nostro more solito propter hoc in unum congregati, ex intimis cordium affectibus desiderantes eidem domino nostro ut tenemur juxta nostre possibilitatis modulum complacere, tres missas, unam videlicet de sancto Spiritu die martis post festum Trinitatis, aliam vero de gloriosa virgine genitrice Dei Maria post octabas Nativitatis ejusdem Domini, et reliquam de beato Dyonisio martire tercia die post festum ipsius, anno quolibet in ipsa nostra ecclesia pro dicto domino nostro unanimiter ordinavimus et per presentes ordinamus solenniter et devote celebrandas, quequidem tres misse, post ejusdem domini nostri decessum, in tria anniversaria solenniter et devote etiam celebranda convertentur, quodque in qualibet missarum et anniversariorum quolibet predictorum viginti libre turonensium inter canonicos, capellanos et clericos dicte nostre ecclesie qui eisdem missis et anniversariis presentiam continuam exhibebunt, manualiter distribuentur, juxta dispositionem nostram super hoc ut videbitur faciendam. Ordinavimus insuper et ordinamus unam propriam collectam cum ejus secreta et alia post communionem pro eodem domino nostro, quamdiu vitam duxerit in humanis, dicendam in qualibet magna missa ad majus altare celebranda, diebus videlicet singulis quibus in dicta magna missa memoriam aliquando est fieri consuetum, quamquidem propriam collectam cum ejus secreta et alia post communionem predictas in missali sepedicte nostre ecclesie hac de causa inscribi fecimus et notari, nos dictosque successores nostros et bona ipsius nostre ecclesie omnia et singula, presentia et futura, pro premissis omnibus [et singulis] effectualiter adimplendis et inviolabiliter observandis, specialiter et expresse obligantes. In quorum omnium testimonium premissorum, sigillum nostri capituli presentibus litteris duximus apponendum. Actum et datum concorditer in dicto nostro capitulo, die vicesima mensis julii, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo sexto.