Page:Revue philosophique de la France et de l’étranger, tome XXVII, 1889.djvu/212

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
202
revue philosophique

mediata sint duo puncta, tunc corpus ab uno ad alterum momento transiens vel simul in intermediis et extremis erit, adeoque in pluribus locis, quod absurdum, vel faciet saltum, seu transibit ab uno extremo ad alterum omissis intermediis. Quod etiam est absurdum. Ergo corpus non continuo movetur, sed quietes et motus sunt sibi interspersi. Sed motus ille interspersus rursus est vel continuus, vel alia quiete interspersus, et sic in infinitum. Ergo vel alicubi incidemus in motum continuum purum, quem jam ostendimus esse absurdum, vel fateri debemus, nullum omnino superesse motum, nisi momentaneum, sed omnia in quietes resolvi. Rursus ergo incidimus in motum momentaneum, seu saltum, quem vitare volebamus. »

Charinus conclut ensuite :

« Quolibet momento quod actu assignatur dicemus mobile in novo puncto esse. Et momenta quidem atque puncta assignari infinita, sed nunquam in eadem linea immediata sibi plura duobus, neque enim indivisibilia aliud quam terminos esse. »

Et Pacidius ajoute, en posant le principe de l’harmonie préétablie :

« Nullam esse portionem materiæ quæ non in plures partes actu sit divisa, itaque nullum corpus esse tam exiguum, in quo non sit infinitarum creaturarum mundus. Similiter nullam esse temporis partem, in quo non cuilibet corporis parti vel puncto aliqua obtingat mutatio vel motus. Nullum itaque motum eumdem durare, per spatium tempusve utcunque exiguum itaque ut corpus, ita et spatium et tempus actu in infinitum subdivisa erunt. Neque ullum est momentum temporis quod non actu assignetur, aut quo mutatio non contingat, id est quod non sit finis veteris aut initium novi status in corpore quovis ; non ideo tamen admittetur aut corpus vel spatium in puncta dividi aut tempus in momenta, quia indivisibilia non partes, sed partium extrema sunt ; quare etsi omnia subdividantur, non tamen in minima usque resolvuntur… Id ergo a quo movetur corpus et transfertur, non est ipsum corpus, sed causa superior quæ agendo non mutatur, quam dicimus Deum. Unde patet corpus ne continuare quidem motum posse, sed continue indigere impulsu Dei, qui tamen constanter et pro summa sapientia certis legibus agit. »

Il faut remarquer, pour apprécier l’importance historique de cet écrit que M. Gerhardt donnera bientôt sans doute en son entier, qu’il est postérieur à l’ouvrage de 1671, composé de deux parties où Leibnitz traitait du mouvement concret et abstrait (Theoria motus concreti, theoria motus abstracti).

B. Erdmann. Kant et Hume en 1762 (suite). — B. Erdmann a établi, dans un précédent article, que Kant a connu dès son apparition la traduction des Essays par Sulzer, mais que jusqu’en 1765 il n’a apprécié Hume que comme moraliste et essayiste. Examinant les affirmations de Riehl qui croit, en s’appuyant sur les écrits de Kant,