Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/556

Cette page n’a pas encore été corrigée

470

EX JOHANNIS IPEPdl

CAP. xlhi.

Parte 2.

Col, 639.

Glocestriae.

Parle 3.

Col. 640.

Simone deposito, alium sibi Abbatem eligerent Cluniacensium consilio quibus A domnus Simon veneranter obtemperanr, oneri cum dignitate cessit anno Domini mcxxxvi, et in Gandavum locum sibi nativum secessit, ubi ferè duodecim annis religiosissimè vixit.

Hoc tempore Romani contra voluntatem Papse Senatum renovare conati sunt ; tantaquesiccitas per Franciam fuit, ut flumina, lacus, fontes, putei siccarentur. Ignis quoque qui per venas terrarum intraverat nec imbre, nec frigore, nec aliâ parte poterat extingui.

Temporibus istis, domnus S. Bernardus quasi Stella matutina vitam Monasticam illustrans, nova Monasteria construens et vetera reformans, venit in has Flandriœ partes, ubi Ecclesiam B. Marise de Dunis ad arctioris vitae normam instauravit, de ordine Nigrorum Monachorum ad Cisterciensem immutans. Domnus enim Fulco tune Abbas illius loci se, conventum suum et Monasterium, B in manus B. Bernardi resignavit, et ei obedientiam fecit, anno Domini Mcxxxvm. Ordinavit B. Bernardus illi Ecclesiae Abbatem S. Robertum, de Brugis oriundum, virum devotissimum, qui primus fuit Dunensium Abbas de Cisterciensi professione. Hic domnus S. Robertus, postquam Ecclesiam Dunensem rexerat annis quindecim, assensu et electione B. Bernardi subrogatus est Abbas in Claravalle, domno S. Bernardo ad patres apposito. Post recessum domni Simonis Abbatis nostri jamdicti, fratres nostri pro litteris Apostolicis antedictis valdè turbati sunt, maxime pro electione quam de consilio Cluniacensium fieri prœcepisset. Maturato igitur consilio cum domno Milone Episcopo Morinorum, Romam miserunt, ipso Papa Innocentio jam Romam reverso a quo cum difficultate summa licentiam vix impetraverunt eligendi canonicè personam idoneam, secundiun Regulam B. Benedicti moremque ab an- C tiquo in hoc lionasterio servatum. Sic quoque reversi tractare cœperunt de electione. Sed dum in diversa trahentes per multos variarent, tredecim mensium spatium sine Abbate pertransiit, nostris nunc hune, nunc illum usque ad sextum eligentibus. Tandem, ut Deo placuit, elegerunt virum venerabilem domnum Leonium, tune Lobiensem Abbatem, anno Domini mcxxxviii. Theodericus Cornes Flandriae et Sibylla ejus uxor in hœreditate sua propria juxta villam S. Audomari, inter paludes et nemora, Monasterium sedificaverunt in honore B. Virginis Marise et S. Bernardo tradiderunt, qui locum in Marisco situm Monachis Cisterciensibus instituit, et propter religionis pietatem Claromariscum appellavit, Abbatem eis prsefîciens domnum Goisfridum Monachum Claraevallis anno Domini mcxl. Postquam vero rexerat annis ferè octo, subrogatus est Abbas Guillelmus, qui viginti annis prsefuit. B. Bernardus tune D patriam Flandriœ et Brabantiee peragrans, hanc et alias plures Abbatias construxit quae omnes, quia per eum qui Abbas erat Clarœyallis fundatœ sunt, fîlise sunt Claréevallis.

Circa haec tempora defunctus est ille venerabilis Hugo de S. Victore (a). Dlo itidem tempore Willermus de Ipra per Theodericum Comitem Flandriâ pulsus, ad Stephanum Angliae Regem se transtulit ; qui propter probitatis merita Regi carus effectus, ipsum et régnum suum ab inimicorum incursibus strenuissimè tuebatur. Unde et semel accidit, quod Cornes daudiocestr» Robertus, filius Regis Henrici ex concubina, contra Regem Stephanum arma moveret, ut eum regno aut vitâ privaret cui Rex restitit. Sed conserto pvselio i Cornes Regem cepit, et carceri mancipavit. Quo cognito, statim Wil-.lermus de Ipra cum suis Comitem prœdictum aggreditur, et bello cum eo gesto, E Comitem cepit, et in eo campo Regem Stephanum liberavit. Accidit hoc anno Domini mcxli. Quamobrem Rex Stephanus Willermum de Ipra valdè dilexit merito et honoravit, sibique dedit Cantiae Comitatum, et quamdiu vixit, eum inter regni sui primores exaltans honoravit. Interea dum prœfatus Willermus toti sic Anglise venerationi esset et timori, Deo disponente, contigit eum lumen oculorum amittere unde ad lumen gratise flexus de gazis suis et Ecclesiis et pauperibus plurima delegavit. Hoc Monasterium igne fbrtuito conflagratum cito post de suo pro maxima parte reparavit.

• Anno Domini mcxlvi (b) Conrardus Imperator, necdum tamen imperiali dia(a) Hugonem Victorinum anno H41 a Kal. Ja- valedixisse jam aliàs ostendimus. nuani inchoato, die Martis xi Februarii terris (b) Corr. Anno mcxlvh.