Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/222

Cette page n’a pas encore été corrigée

Perditus, ut dubitet Senecam præferre Neroni,
Cujus supplicio non debuit una parari 13
Simia, nec serpens unus, nec culeus unus ?
Par Agamemnonidæ crimen ; sed causa facit rem
Dissimilem quippe ille, deis auctoribus, ultor
Patris erat cæsi media inter pocula ; sed nec
Electræ jugulo se polluit, aut spartani
Sanguine conjugit : nullis aconita propinquis
Miscuit ; in scena nunquam cantavit Orestes ;
Troica nec scripsit. Quid enim Virginius armis
Debuit ulcisci magis, aut cum Vindice Galba ? 14
Quid Nero tam sæva crudaque tyrannide fecit ?
Hæc opera, atque hæ sunt generosi principis artes,
Gaudentis fœdo peregrina ad pulpita cantu
Prostitui, Grajæque apium meruisse coronæ.
Majorum effigies habeant insignia vocis :
Ante pedes Domiti longum tu pone Thyestæ
Syrma, vel Antigones, seu personam Melanippes,
Et de marmoreo citharam suspende colosso. 15
 

Quid, Catilina, quis natalibus, atque Cethegi
Inveniet quisquam sublimius ? Arma tamen vos
Nocturne, et flammes domibus templisque parastis,
Ut Braccatorum pueri, Senonumque minores ;
Ausi quod liceat tunica punire molesta. 16