Page:Lescornay - Mémoires de la ville de Dourdan, 1624.djvu/53

Cette page a été validée par deux contributeurs.
37
de Dovrdan.

de Longo-ponte totam terram cum reditibus ſuis quam ipſe apud ſoliniacum poßidebat, Imſia vxore ſua, Bernardo amborum filio, Elizabet & Cecilia filiabus concedentibus, Arnoldo maiore, Garino Britone, Ioanne Carpentario, Reinaldo Fabro audientibus & teſtificantibus : Maria poſtea Reinaldi de Braiolo filia hoc donum quod Bernardus fecerat Reinaldi patri ſuo ad velle ſuum faciendum cum filijs ſuis conceßit : ipſe verò Deo & ſanctæ Mariæ de Longo-ponte & ſe monachum & terram dedit, ipſa, Aimone & Nanterio filijs ſuis annuentibus. Hoc factum apud Dordingtum, in camera Regis, audientibus Florentia vxore Reinaldi, Godefredo de Braiolo pagano de ſancto Yonio, Aimone & Hugone eius fratribus, & alijs quàm pluribus. Donum iſtud Guido Guidonis filius de rupe forti de cuius feodo erat pro anima-

C iij