Page:Joseph Louis de Lagrange - Œuvres, Tome 14.djvu/171

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

fieri posset apud vos typis committi mallem, quam aliis in regionibus hic enim rationes nonnullæ me deterrent ab hoc opere suscipiendo ; quamobrem consilium tuum de hac re summopere exopto. Ubi literas aliquas mihi dare dignaberis illas ad D. Durade, directorem literarum Genevæ pro Rege Sardinise, inscribere poteris, quo illas mittat Taurinum ad D. commendatorem de Laroli, directorem generalem litterarum (des postes) pro tota Regis Sardiniæ ditione, a quo mihi tuto reddentur.

Interim, vir clarissime, mihi ignoscas si præsentibus hisce te interpellare audeo ; quum enim, exoriente bello, commercium omne inter vestram et nostram urbem fuerit interclusum, primam quæ mihi sese offert occasio servitutis mese tibi renovandae lubens arripio. Vale, et fave

Tibi omni honoris cultu addictissimo
Ludovico de la Grange.

P. S. Eques Salutius[1] qui dissertationem quamdam de pulvere pirio in nostris Commentariis dedit, interpretationem molitur operis quod lingua Germanica composuisti, instar notarum ad D. Robins[2], me rogavit ut te de hac re certiorem facerem, quo animum tuum mihi significare valeas.


9.
LAGRANGE À EULER.
Taurini, die 28 julii anno 1759[3].
Vir amplissime et celeberrime, Fautor honoratissime,,

Tres jam pene elapsi sunt anni ex quo nihil amplius literarum nec a te accipere, nec tibi mittere mihi datum est. Statim enim ac presens

  1. Voir ce Mémoire dans le t. I. p. 3, et les additions dans le t. II, p. 94 et 216:
  2. Neue Grundsätze der Artillerie, aus dem Englischen des Hrn B. Robins übersetzt. Berlin, 1746 in-8o.
  3. Lettres inédites, p. 25.