Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/182

Cette page n’a pas encore été corrigée

i68 Correspondance.

��Alt. 20 : aquce ab eo sublevatce gravitas et ejusdem leiitor...

Hoc semper videmus, cùm navis aliqua navigat, ab ejus lateribus aquam sublevari et altius quàm reliqua supra sese congregari ; quas ita congregata, quia gravis est, manet, et ita possct navem sistere, nisi pellatur. Quid lentor sit, saris notum est.

Art. 32 : scepe sit valde coutorta...

Est scilicet valde contorta-, quia continuo movetur per multos circules, cùm rota movetur circa axem, eosque non simplices et perfectos,sed progredientes continuo et sic composites et contortos : et hinc jam intelligi possunt reliqua illa sub finem.

Art. 46 : Prima.

nias legcs, quia de earum obsçuritàte multi querebantur, diluci- davit er explicavit anctor paululùm in Principiis Gallicis.

LiB. III. Art. 2 : propter vos solos...

Et nihilominus ii;tc est usitata consuetudo hominum, qui ipsi putant se Deo carissimos esse, et ideo propter se omnia facta esse : suam habitationem, terram, omnia antecedeie, omnia in illà esse et propter illam facta esse. Sed quid nos scimus, quod Deus extra hanc terram in stellis, etc., non produxerit ? Quid scimus annon alias creaturas specifice distinctas, alias vitas, et^ ut ita dicam, homines, aut saltem homini analogos in iis posuerit? Forsan in illis possunt vivere animas separatfe aut aliœ creaturae, quarum natura nos fugit. Et quid scimus annon Deus infinitas creaturarum species produxerit, et ita potentiam suam quasi effuderit in rerum creatione? Nos certe hœc omnia plane latent, quia nos Dei fines latent, ideoque non debemus de nobis tam magnifiée sentire, quasi omnia apud nos et propter nos essent, cùm forsan infinitœ alla; creatunu nobis longe meliores alibi existant.

Art. 45 : creatus citm onvii sua perfectione.. . Mundi creationem satis ex suà philosophiâ, prout illa in Genesi

�� �