Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/162

Cette page n’a pas encore été corrigée

148 Correspondance.

dcciperet, et in non ens tenderet. Sed, dicat aliquis, postquam demonstravi Deum esse, et non esse fallacem, possum dicere : non me quidem fallit ingenium, quia illud a Deo rectum accepi, sed fallit memoria, quia videor recordari aliquid, quod in re verâ non recordor, quia ipsa imbecillis est.

R. — De memorià nihil dicere possum, cùm hoc quisque apud se cxperiri debeat' an bene recordetur ; et si de eo dubitat, opus est scriptione et similibus' quœ ipsum juvent.

��P. 283 : denique quod circulum. . .

[0]. -^ Videtur; nam in tertiâ Meditatione probat auctor Deum esse per axiomata, cùm sibi necdum constet se in iis non falli.

R. — Probat, et scit se in iis non falli', quoniam ad ea attendit; quamdiu autem id facit, certus est se non falli, et cogitur illis assentiri.

[0]. — Sed mens nostra non potest simul nisi unam. rem conci- pere. Demonstratio autem illa longior est, et constat ex-pluribus axiomatîs. Tum omnis cogitatio fit in instanti, et-* menti in illà demonstratione multœ suboriuntur cogitationes. Et sic ad illa axio- mata attendere non poterit, cùm una cogitatio impediat aliam.

R. — 1° Quod mens non possit nisi unam rem simul concipere, verum non est : non potest quidem simul multa concipere, sed potest tamen plura quàm unum ; e. g., jam ego concipio et cogito simul me loqui et me edere. Tum 2° quod cogitatio etiam fiât m instanti, falsum est, cùm omnis actio mea fiât in tempore, et ego possim dici in eâdem cogitatione continuare et perseverare per aliquod tempus.

[0]. — Sed sic cogitatio nostra erit extensa et divisibilis.

R. — Nihil minus. Erit quidem extensa et divisibilis quoad dura- tionem, quia ejus duratio potest dividi in partes; sed non tamen est extensa et divisibilis quoad suam naturam, quoniam ea manet inextensa; eodem modo ut durationem Dei possumus dividere in infinitas partes, cùm tamen ideo Deus non sit divisibilis.

[0]. — Sed œternitas est simul et semel.

R. — Hoc concipi non potest. Est quidem simul et semel, qua-

I. debeat] débet. — 2.etsimiiibus] le ex sic de la ligne suivante. — 4. En

abréviation. — 3. et] et sic (MS.). marge : Conf. DioPT.,p. 148 (MS.).

Mais ce premier sic parait ajouté Pagination de l'édition latine de

par le copiste, qui lisait par avance 1 644. Voir p. 1 63 de notre édition.

�� �