Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, IV.djvu/485

Cette page n’a pas encore été corrigée

ii, 99-roi. CDXLII. — Juillet 1646. 471

» attractionis et diuturnae suspensionis istarum rotularum ; idemque » posset obijci de vnica rotula modo versus Orientem, modo versus Occi- » dentem gyrante; nam vno duorum modorum non débet tam facile gy- » rare, quam alio; quod tamen est contra experientiam. »

« Sed tarde animaduerto, Reuerendissime Pater Mersenne, me patien- » tia tua nimium abuti, et haec [ pauca scribendo tibi multa taedia parare. » Te tamen hîc monitum esse velim, me desiderijs tuis obtemperando » haec omnia scripsisse, et si expectationem tuam non adimpleui, tibi » ipsimet satisfactlonem integram debere; nec etiam tibi mirum esse vi- » deatur, si doctrinae nouitas, mensque intelligentiœ communis et duras, » pluribus in locis sublimem Autoris sensum non permiserint accipere; » idque mihi lectori rudi te condonaturum spero. »

« Responsio*. »

« Nondum vidi experimentum -quod affert Vir Clarissimus; sed quam- » uis duae rotulae diuersis modis contortae gyrareni, vna in Orientem, alia » in Occidentem, partes striata; non minus ingrederentur in vnam, quam » in aliam, quia ipsaemet semper gyrant vnae in vnam partem, alise in con- » trariam, et quod solummodo poterat obijci, nempe quod motus rectus » istarum particularum deberet reddcre rotulas immobiles, hoc recte sol- » vit Autor eodem articulo. »

« Si quid aliud Virum Clarissimum moratur, si indicare voluerit, rem » mihi faciet gratissimam, et, quantum potero, ipsi satisfacere conabor; » nam eorum quae hue vsque ab eo sunt obiecta (si ad ea quae respondi » attendat), inueniet sine dubio solutionem in ijs contineri. »

« Quod hîc obijcit sub finem, nempe quod cochlea, etc., hinc fit, quod » non animaduerterit, istos meatus in ferrea rotula, quas gyrat, debere » considerari vt immobiles, si quidem vni respectu aliorum non mouen- » îuf; et si essent mille torcularia in vno cubiculo, quorum striae essent » diuersimode inuersae et sulcatae, in quameunque partem totum cubicu- » lum moueretur, | jion minus ingrederentur cochleae in meatus ad eas » recipiendas aptos, dummodo omnia ista torcularia non mouerentur alio » motu, quam isto communi. »

��Baillet revient sur cette controverse à propos d'une lettre postérieure du 9 novembre 1646 et de la mort du P. Nicéron (22 sept. 1646). Il paraît d'ailleurs ignorer que Mersenne fut absent de Paris mai-août 1646, et rap- porte au mois de juin ce qui remontait à avril ou mars.

« La perte que M. Descartes fit personnellement, dans la mort du » P. Niceron, fut réparée en quelque sorte par l'acquisition nouvelle d'un

a. « Réponse de M 1 Picot. » (Inst.)

�� �