Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, IV.djvu/482

Cette page n’a pas encore été corrigée

468

��Correspondance. u, 94-95.

��« Responsio ad art. 5o . »

��« Possunt esse varietates in fluxibus et refluxibus; et quamuis plures » afferri possint, nulla est qua; sit vera, de quâ non possit reddi ratio ex » ijs quae iam sunt explicata; sed non oportet fidem adhibere narrationi- » bus, nisi sint factae ab hominibus peritis, et qui rem attente exami- » narint. »

Responsio ad art. Sx. »

« Audiui semper à nautis et alijs obseruatoribus, aestus esse maiores in » aequinoctijs, nec video cur contrarium affirmât Vir Cl. »

XII « Art. 53 part. 4. »

« Ex nauigationum obseruationibus constat, aërem et aquam in multis

» terras partibus versus Occidentem ferri; attamen si ex antedictis liceat

» colligere omnes motus aëri et materiae cœlesti concessos, contrarium

» deberet apparere. »

« Dictum estenim multis in locis", terram motu diurno à materia cœ-

» lesti ipsam ambiente et eius poros permeante moueri; et in articulis 22

» et 49 part. 4, materia illa cœlestis aliquanto celerius quam Luna et

» terra, quas secum defert, mouetur. Alia adhuc additur in eodem art. 49

» materiae cœlesti terram circumdanti celeritas, propter spatium angus-

» tius; omnesque sic motus materiae cœlestis terram ambientis tendunt

» versus Orientem; quomodo igitur aduersus illos omnes eadem materia,

» | aër, et aqua in Occidentem, partes se. contrarias, poterunt ferri, vt in

» rei veritate feruntur. Prasterea hic motus aquae et aëris versus Occiden-

» tem, vt in praesenti loco descriptus, nihil differt à motu reciprocationis

» Oceani, et deberet in spatio sex horarum cum duodecim minutis quar-

» tam partem terra; conficere, et postea in aduersam partem recurrere,

» quod tamen non ita accidit. Sic, e. g., si homo esset in E et iret versus

» F, sentiret aërem alio modo ipsum flabellare, quam si ille idem esset in

» F et iret versus G, vt cum attentione figuram contemplando quisque

• potest iudicarc; cessât enim, eundo ex F versus G, causa protuberationis

» Domini Descartes, quia largius est spatium G 7 quam F 6. »

« Responsio. *

« Verum est quod materia cœlestis terram voluit circa proprium » axem, sed hoc non impedit, quominus Luna faciat vt aër et aqua n versus Occidentem semper protuberent; et quia saepe in eo Vir Claris- » simus peccat, quod crédit in diuersis motibus esse contrarietatem, débet ). notare, quod motus motui non est contrarius, sed determinatio in vnam n partem determinationi in oppositam est contraria. »

a. Art. 1 5 1 part. 3 et art. 22 part. 4.

�� �