Page:Confirmation d’une vente de dîme au profit de l’abbaye de Saint-Victor par le roi de France Louis VII - Archives Nationales - AE-II-165.jpg

Cette page a été validée par deux contributeurs.

1159 ; Dammartin


Le roi de France Louis VII confirme l’abandon qu’ont fait les religieuses de l’abbaye d’Yerres, au profit des chanoines de Saint-Victor de Paris, du tiers de la grosse dîme d’Athies (Essonne) que leur avaient vendue Jean, fils d’Ives Mouton, et sa mère Helvise, et qui a été finalement achetée par les chanoines.


Archives nationales, K 24A, no 3/2 (AE II 165)

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ludovicus Dei gratia rex Francorum, universis Christi fidelibus tam posteris quam presentibus, in perpetuum. Justum est ut conventiones que in presentia regia ob majorem in posterum firmitatem aguntur, regia etiam auctoritate firmentur. Noverint itaque universi quod Johannes, filius Ivonis Multonis, et Helvisa, mater ejus, terciam partem majoris decime quam apud Athias habebant sanctimonialibus de Hedera vendiderunt. Canonici vero Beati Victoris, qui in predicta villa parrochialem ecclesiam habent, empcionem illius decime ad jus suum magis pertinere dicebant et hoc quibusdam rationabilibus causis astruebant. Quod sanctimoniales audientes canonicis calumpniantibus cesserunt eisque emptionem illam libere concesserunt, qui et precium ex toto persolverunt. Huic igitur emptioni Guido, buticularius noster, et uxor ejus Margarita et Matheus Bellus, de quorum feodo predicta decima erat, assensum prebuerunt. Quod ne valeat oblivioni deleri, scripto commendari et, ne possit a posteris infirmari, sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere subterfirmari precepimus. Actum publice apud Domnum Martinum, anno incarnati Verbi M° C° L° IX°, astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa. Signum Theobaldi comitis, dapiferi nostri. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Mathei constabularii. Data per manum Hugonis Suessionensis episcopi, cancellarii nostri. (Monogramme)