Page:Bérard - Un mensonge de la science allemande, 1917.djvu/252

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

sous les yeux et faisait quelquefois mieux encore que le regarder :

Villoison, p. xxix.   Wolf, p. 176.
Aristarchi aemulus, Crates Mallotes, Stoicus, qui, docente Suida , cognominatus fuit Homericus et Criticus atque Homeri διόρθωσιν libris novem, tempore Plolemaei Philometoris, composuit quique, teste Suetonio in libro de Claris Oratoribus, primus in urbem Romam, in quam ab Attalo rege legatus missus fuerat, studium grammaticae intulit...   Crates Mallotes, qui a singulari studio poetae Homericus dictus est, Aristarchi idem aemulus et adversarius acerrimus (en note : Suidas, voc. Κράτης et Ἀρίσταρχος ; illo loco ei tribuitur διόρθωσις Ἰλιάδος καὶ Ὀδυσσείας ἐν βιϐλίοις θ)... novamque gloriam duxerit ex eo quod doctrinam litterarum primus pertulit ad Romanos (en note : Sueton., de ill. Grammaticis cap. 2 , ubi memoratus Attalus haud dubie est II, cognomine Philadelphus, qui Pergami coepit regnare a. u. c. DXCV.
Villoison, p. xxv.   Wolf, p. 187.
Homerica Rhiani poetae editio non semel in nostris laudatur scholiis... Aratus poeta, teste Hipparcho : de Arati vita et opere, p. 270 Uranolog. Petav., ab Antiocho, rege Syriae, rogatus fuit ut Iliadem emendaret, quod a multis depravata erat, διὰ τὸ ὑπὸ πολλῶν λελυμάνθαι. Idem Aratus, testibus eodem ibidem Hipparcho p. 269 et Suida, Odysseam correxerat et recen-   Philetam, magistrum Zenodoti, ex optimis poetis elegiacis, paulo post Aristotelem aliquid ad corrigendum Homerum contulisse e tribus locis intelligitur. Ne tantum quidem reliquum habemus ex Arati editione Odysseae, cui ut Iliada adderet, a plurimorum corruptelis liberatam invitatus dicitur fuisse a rege Syriae Antiocho Sotere (en note : res a nemine attigitur