Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/198

Cette page n’a pas encore été corrigée

182 ŒUVRES

Ce Caractère est une Peinture du Sauvage, qui n’ayant pas les affections honnestes et naturelles, qu’il devroit avoir, est opposé au Temperant, qui les a justes et moderées ; et à l’Intemperant qui les a déreglées et excessives... [p. 198 sq.].

C. — ESCOBAR ET AUTRES CASUISTES

ESCOBAR. — Theologia Moralis .

Tract. I. Ex. I. Cap. XII. Praxis ex Societatis Jesu Schola circa materiam de legibus in communi. p. 58.

116. .... Qui autem oh metum opus præceptum exequitur, satisfacitne legi ? Ita planè, v. g. puer, qui à Pædagogo metu adactus Missam attentè audit, licet expressam habeat intentionem non audiendi, si Pædagogus abesset : nihilominus opus præceptum implet, nec aliam Missam tenetur audire ; quia licet invitus actionem assistendi ab Ecclesia imperatam implevit, peccat tamen secundùm affectum internum peccato commissionis, ex Laymano didici [p.211].

Ibid. Ex. VIII. De Luxuria. Cap. I. De peccatis cordis, oris,auditus, visus et tactus. p. 135.

5. Quid de ornatu corporis aspiciendo à fœminis, seu viris dato sentiendam ? Si fit animo, ut quis aut quæ carnaliter adametur, mortale crimen est : si alio bono fine ut maritus, V. gr., aut uxor alliciatur, non est peccatum ; si fiat non malo fine, sed ob naturalem fastus inclinationem, veniale tantum erit, aut aliquando nullum [p. 208 sq.].

Ibid. Ex. IX. De Furto. Cap III. De filio, et uxore, et aliis furantibus. p. 154.

13. Quid si uxor gravem quantitatem accipiai ex bonis mariti, vel ex bonis quorum maritus habet administrationem et usumfructum ? Peccat mortaliter, cum onere restitutionis, si id præstet sine expresso, aut præsumpto mariti consensu, aut conditione. Potest tamen invito viro capere aut donare bona paraphernalia, illaque pro libito dispendere ; quia sunt illius propria quoad dominium. Potest etiam ludere, et pecuniam accipere ad ludum, dandumque pauperibus intra limitem, et decentiam status ; neque peccat acci-